CONSTITUTIO XXXVIt
auctores mutuis se jurgiis , conviciisquo proscindunt: aliorumopiniones nondum ab Ecclesia damnatas censura perstrin-gunt , adversarios , eorumque scholas, ac coetus sugillant, etpro ridiculis ducunt, magno equidem bonorum scandalo,ha;reticorum vero contemptu , qui digladiantibus inter se Ca-tholicis, seque mutuo lacerantibus, plane triumphant. Etsivero fieri non posse intelligamus , ut disputationes omnes 0mundo tollantur , praisertim cum librorum numerus continen-ter augeatur ; faciendi enim plures libros nullus est finis , utest apud Ecclesiaslen cap. 12.; compertum praiterea nobissit, magnam aliquando utilitatem ex iis capi posse ; mo-dum tamen in defendendis opinionibus, et Christianam inscribendo moderationem servari merito volumus. Non inuti-liter (inquit Augustinus in Enchirid. cap. 59. prope finem )exercentur ingenia , si adhibeatur disceptatio moderata , etabsit error opinantium se scire quod nesciunt. Qui veritatisstudium , et purioris doctrinae zelum , quo suarum scriptio-num mordacitatem excusent, obtendere solent, ii primumintelligant, non minorem habendam veritatis, quam Evan-gelicas mansuetudinis , et Christianae charitatis rationem. Cha-ritas autem de corde puro, patiens est, benigna est, nonirritatur, non aemulatur , non agit perperam, (utque additidem Augustinus lib, contra Litteras Petiliani cap. 29. n. 31.)sine superbia de veritate praesumit , sine servilia pro veri-tate certat. Ilaec magnus ille non veritatis minus , quam cha-ritatis Doctor, et scripto, et opere praemonstravit. Nam insuis adversus Manichaeos, Pelagianos, Donatistas , aliosquetam sibi, quam Ecclesiae adversantes , assiduis conflictationi-bus , id semper diligentissime cavit, ne quempiam eoruminjuriis, aut conviciis laederet, atque exasperaret. Qui secusscribendo, vel disputando fecerit, is profecto nec veritatemsibi praecipue cordi esse, nec charitatem sectari se ostendit.
§. 23. ‘Ii quoque non satis idoneam , justamque excusatio-nem afferre videntur , qui ob singulare, quod profitentur,erga veteres Doctores studium , eam sibi scribendi rationemlicere arbitrantur; nam si carpere novos audeant, forte ablaedendis veteribus sibi minime temperassent , si in eorumtempora incidissent; quod praeclare animadversum est ab Au-ctore Operis imperfecti in Matthaeum Hom. 42. = Cum au-dieris , inquit, aliquem beatificantem antiquos Doctores ,