Buch 
Index librorum prohibitorum sanctissimi domini nostri Gregorii XVI pontificis maximi iussu editus
Seite
XXXVIII
JPEG-Download
 

XXXVIII . . benedicti pap/e XIV.

proba , qualis sit circa suos Doctores : Si enim illos, cumquibus vivit , sustinet , et honorat, sine dubio illos, si cumillis vixisset, honorasset : si autem suos contemnit, si cumillis vixisset , et illos contempsisset. Qnamobrem firmum,ratumque sit omnibus, qui adversus aliorum sententias scri-bunt , ac disputant, id quod graviter, ac sapienter a Ven.servo Dei praedecessore nostro Innocentio Papa XI. praescri-ptum est in Decreto edito die secunda Martii anni millesimisexcentesimi septuagesimi noni = Tandem , inquit, ut ab in-juriosis contentionibus Doctores , seu Scholastici, aut aliiquicumque in posterum abstineant , ut paci, et charitaticonsulatur , idem Sanctissimus in virtute sanclce obedienticeeis prcccipit, ut tam in libris imprimendis, ac manuscriplis ,quam in thesibus , ac praedicationibus , caveant ab omni cen-sura , et nota , necnon a quibuscumque conviciis contra easpropositiones , quee adliuc inter Catholicos controvertuntur ,donec a sancta Sede recognita; sint, et super eis judiciumproferatur - Cohibeatur itaque ea Scriptorum licentia , qui ,ut ajebat Augustinus lib. 12. Conf. cap. 25. num. 34. sen-tentiam suam amantes, non quia vera est, sed quia sua est,aliorum opiniones non modo improbant, sed illiberaliteretiam notant, atque traducunt. Non feratur omnino, priva-tas sententias , veluti certa ac definita Ecclesia; dogmata , aquopiam in libris obtrudi , opposita vero erroris insimulari;quo turbas in Ecclesia excitantur, dissidia inter Doctores autseruntur , aut foventur , et Christianae charilatis vincula per-saqte abrumpuntur.

§. 24. Angelicus scholarum princeps , Ecclesiaeque DoetorS. Thomas Aquinas, dum tot conscripsit nunquam satis lau-data volumina, varias necessario offendit Philosophorum ,Theologorumque opiniones, quas veritate impellente refelleredebuit. Ceteras vero tanti Doctoris laudes id mirabiliter cu-mulat , quod adversariorum neminem parvipendere, vellica-re , aut traducere visus sit, sed omnes officiose , ac perhu-maniter demereri; nam si quid durius , ambiguum, obscu-rumve eorum dictis subesset, id leniter, benigneque inter-pretando , emolliebat, atque explicabat. Si autem religionis,ac fidei causa postulabat, ut eorum sententiam exploderet,ac refutaret, tanta id praestabat modestia , ut non minoremab iis dissentiendo , epiam Catholicam veritatem asserendo,