COXSTITITTtO XXX IX
laudem mereretur. Oui lam eximio uli solent, ac gloriariMagistro ( quos magno numero esse , pro singulari nostro ergaipsum cultu , studioque , gaudemus) ii sibi ad aemulandumproponant tanti Doctoris in scribendo moderationem , lione-stissimamque cum adversariis agendi , disputandique rationem,Ad hanc ceteri quoque sese componere studeant, qui ab ejusschola, doctrinaque recedunt. Sanctorum enim virtutes omni-bus in exemplum ab Ecclesia propositae sunt. Cumque An-gelicus Doctor Sanctorum albo adseriptus sit, quamquam di-versa ab eo sentire liceat, ei tamen contrariam in agendo ,ac disputando rationem inire omnino non licet. Nimium in-terest publicae tranquillitatis , proximiorum aedificationis , Ctcharitatis, ut e Catholicorum scriptis absit livor, acerbitas,atque scurrilitas, a Christiana institutione, ac disciplina, etab omni honestate prorsus aliena. Quamobrem in hujusmodiscriptorum licentiam graviter pro munere suo censuram in-tendant llcvisores librorum , eamque Congregationis Cardina-libus cognoscendam subjiciant, ut eam pro zelo suo, et po-testate coerceant.
§. 25. Quae hactenus a nobis proposita, ac constituta sunt,Praedecessorum nostrorum decretis plane consona, Congrega-tionum quoque nostrarum legibus , ct consuetudinibus com-probata, in librorum examine, ac judicio instituendo , Apn-stolica auctoritate deinceps servari decernimus : mandantesuniversis , ct singulis, qui in praefatis Congregationibus locumobtinent, seu illis quomodolibet operam suam praestant , utadversus praemissa sic a nobis statuta nihil edicere , innova-re, decernere, aut intentare praesumant, absque nostra, velsuccessorum nostrorum pro tempore existentium PxomanorumPontificum expressa facultate.
§. 26. Non obstantibus contrariis quibusvis , etiam Aposlo-1 icis Constitutionibus , et ordinationibus , nccnon earundemCongregationum, etiam Apostoliea auctoritate, seu quavis fir-mitate alia roboratis decretis , usibus , stylis , et consuetudi-nibus , etiam immemorabilibus , caetcrisque in contrarium fa-cientibus quibuscumque.
§. 27. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hancnostrorum decretorum , mandatorum , statutorum , volunta-tum, ac derogationum infringere, vel ei ausu temerario con-traire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indigna-