VITRVVII POLL.M.80circumagendo rotundationem vtrarumque manuum& pedum di-giti linea tangentur. Non minus, quemadmodum schema rotun-dationis in corpore efficitur, item& quadrata designatio in eo in-uenitur. Nam si à pedibus imis ad summum caput mensum eriteaque mensura relata fuerit ad manus pensas, inuenietur eadem latitudo, vti latitudo, quemadmodum areae, quae ad norman sunt qua-dratae. Ergo si ita natura composuit corpus hominis: vti propor-tionibus membra ad summam figurationem eius respondeant:cum causa constituisse videntur antiqui, vt etiam in operum perse-ctionibus singulorum membrorum ad vniuersam figurae speciemhabeant commensus exactionem. Igitur cum in omnibus operibusordines traderent, id maximè in aedibus Deorum, in quibus operumlaudes& culpae aeternae solent permanent. Nec minus mensurarirationes, quae in omnibus operibus videntur necessariae esse, ex conporis membris collegerunt, vti digitum, palmum, pedem, cubitum& eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci τέλειον dicunt. Perfectum autem antiqui constituerunt numerum, qui decem dicitur, nanque ex manibus denarius digitorum numerus, exdigitis verò palmus,& ab palmo pes est inuentus. Sicut autem in-vtrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, ita etiamPlatoni placuit, esse eum numerum ea re perfectum, quòd ex singularibus rebus, quae μὸναδ ὐς apud Graecos dicuntur, perficitur decui-sis, quae simul ac vndecim aut duodecim sunt factae, quod superauerint, non possunt esse perfectae, donec ad alterum decussim perue-nerint: singulares enim res, particulae sunt eius numeri. Mathematici verò contrà disputantes, ea re perfectum esse dixerunt numerum,qui sex dicitur, quòd is numerus habet portiones eorum rationibus sex numero conuenientes: sic sextantem, vnum: trientem, duosemissem tria: bessem, quem Siuo& qv dicunt, quatuor: quintarium,quem πεντάμοιον dicunt, quinque perfectum sex. Cùm ad suppu-tationem crescat suprà sex adiecto asse, ἐρεκτον: cùm facta sunt octoquod est tertia adiecta, tertiarium, qui ntur et nous dicitur, dimidia ad-iecta cùm facta sunt nouem, sesquialterum, qui ἄμιόλιος appellaturduabus partibus additis& decussi facto, besalterum, quem ἐπιδμρι-& vocitant, in vndecim numero, quod adiecti sunt quinque, quin-tarium, quod ὄπιπεντὰμοιρν. Duodecim autem, quòd ex duobussimplicibus numeris est effectus, δυπλαστωνα. Non minus etiam,quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, ita etiam exeo quod perficitur pedum numero, corpus his sex altitudinis ter-minando
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
M. Vitruvii Pollionis de architectura libri decem ... omnibus omnium editionibus longe emendatiores, collatis veteribus exemplis : accesserunt, Gulielmi Philandri ... annotationes castigatiores, & plus tertia parte locupletiores : adiecta est epitome in omnes Georgii Agricolae de mensuris et ponderibus libros eodem auctore ...
Entstehung
Seite
80
JPEG-Download
verfügbare Breiten