81DE ARCHITEC. LIB. III.minando, eum perfectum constituerunt, cubitumque animaduerte-runt ex sex palmis constare, digitis vigintiquatuor. Ex eo etiam vi-dentur ciuitates Graecorum fecisse, vti quemadmodum cubitus estsex palmorum, ita in drachma quoque eo numero vterentur. Illaeenim aereos signatos vti asse, ex aequo sex, quos obolos appellant,quadrantesque obolorum, quae alij dichalca, nonnulli trichalca di-cunt, pro digitis viginti quatuor in drachma constituerunt. Nostriautem primo decem fecerunt antiquum numerum,& in denariode nos aereos asseè constituerunt,& ea re compositio nummi ad ho-diernum diem denarij nomen retinet: etiamque quartam eius par-tem, quod efficiebatur ex duobus assibus& tertio semisse, sester-tium vocitauerunt. Postea quoniam animaduerterunt vtrosque nu-meros esse perfectos,& sex& decem, vtrosque in vnum coniecerunt,& fecerunt perfectissimum decussissexis. Huius autem rei autoreminuenerunt pedem. E cubito enim cùm dempti sunt palmi duo,relinquitur pes quatuor palmorum. Palmus autem habet quatu ordigitos, ita efficitur vti habeat pes sexdecim digitos& totidem as-ses aereos denarius. Ergo si conuenit ex articulis hominis numeruminuentum esse,& ex membris separatis ad vniuersam corporis spe-ciem, ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur vt susci-piamus eos, qui etiam aedes Deorum immortalium constituentes,ita membra operum ordinauerunt, vt proportionibus& symme-triis separatae atque vniuersae, conuenientes efficerentur eorum di-stributiones. Aedium autem principia sunt, è quibus constat figu-rarum aspectus,& primum in antis, quod Graecè ναὶς ἐν παράστασινdicitur, deinde prostylos, amphiprostylos; peripteros, psoudodi-pteros, dipteros, hypaethros. Horum exprimuntur formationeshis rationibus. In antis erit aedes, cùm habebit in fronte antas pa-rietum, qui cellam circuncludunt,& inter antas in medio columnasduas, supraque fastigium symmetria ea collocatum, quae in hoc librofuerit praescripta. Huius autem exemplar erit ad tres Fortunas, extribus, quod est proximè portam Collinam. Prostylos omnia ha-bet, quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angu-lares duas, supraque epistylia, quemadmodum& in antis,& dextraac sinistra in versuris singula. Huius exemplar est in insula Tybe-rina, in aede louis& Fauni. Amphiprostylos omnia habet ea, quaeprostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum colu-mnas& fastigium. Periptteros autem erit, quae habebit in fronte&postico senas columnas, in lateribus cum angularibus vndenas, ita
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
M. Vitruvii Pollionis de architectura libri decem ... omnibus omnium editionibus longe emendatiores, collatis veteribus exemplis : accesserunt, Gulielmi Philandri ... annotationes castigatiores, & plus tertia parte locupletiores : adiecta est epitome in omnes Georgii Agricolae de mensuris et ponderibus libros eodem auctore ...
Entstehung
Seite
81
JPEG-Download
verfügbare Breiten