Band 
Tomus secundus.
Seite
514
JPEG-Download
 

514- DE USU MATHEMATUM

tum > mihi enim sufficit ostensumsuisse disciplinas facere ad medicaeprudentis consummationem. Sed ne-que Chimeram aliquam esse , autHircocervtnn crediderim Medicum,& Physicum , & Anatomicum , &Chymicum , & Botanicum , & na-turalis Historiae gnarum, 8c in pra-xi exercitatum , & simul etiam Ma-thematicum, plures enim hujusmo-di antiqua vidit stas, videt & no-stra , licet plerique fern per fuerintmeri Clinici , ideoque non Artissus parentes, ejus augmentum , 8cgloriam curantes, sed filii k matresua, & alimoniam, & commodapostulantes , nihilque cogitantes deejus prosperitate, sed tantum de si-bi adjudicanda hsreditate. Quidplura ? Tu ipse talis existis Artifex;si enim, cum reliquis potiare in-strumentis Medecins, etiam mathe-mata calleas, ut non ita pridemfassus es , licet iis nunquam fuerisusus, sufficit tantum utaris, ut sisqualis a me expetitus est tibi com-parandus. Fac igitur, ÖC videbis exhoc amalgamate mirabilia.

Intellexerat inter initia Lycoge-nes disputationem Heracleonis , &cEdstenis nimio sale esse refertam ,& evasiiram acriorem, qnäm de-ceret , ideoque ut ejus filum inter-cideret, ubi primum potuit, potuitautem non prius quam tacente bri-ste ne , ad Oloodemum conversus:Nonne tibi videntur (inquit) Oloo-deme, suas quisque partes tutatifuisse Eristenes , & Heracleon , utnobis , si ita placeret, difficilius im-posterum foret judicium , quam an-te partes auditas , usque adeo sub-tiliter sibi invicem insidiati sunt prosua: opinionis imperio.

Utique (respondit Oloodemus )atque ita ut ambigam an Eristenesmelior sit Mathematicus , quam So-phista , usque adeo sermonem suumcircum agit, ut eo tandem perducatAuditorem, quo sibi propositumest« Ego sane, (neque enim ve-rum fateri erubesco) ejus dictis pe-ne illaqueatus cecidissem, nisi libe-ratorem habuissem Heraclconem,quem £equc peritum Chymicum, acsubtilem disputatorem inexpectatöadmiratus sum. Sed aliud mihi ani-mo insidet dubium circa questio-nem nostram. Namque cum ma-ximum sic veritatis criterium plu-rium hominum , maxime vero sa-pient mn , in unam eandemque opi-nionem consensus , adeo ut in ada-gio sit Vox populi vox dei ; & prae-terea cum res ipsa ostendat, interMedicinam facientes paucissimos esteMathematicos, adeo ut si hos re-liquis compares vix unum intermille reperias , fas est judicare propluribus stare veritatem , nempenullam este in rebus medicis ma-thematum utilitatem.

Ubi desiisse Oloodemum audivitArsidas : Ut Lycogenis ( inquit) le-gi vices sermocinandi inter nos T-que distribuenti obsecundem ; & nevidear ad hoc splendidum Virtiga-nis nobiliffimi convivium accessissetantum epulaturus , onus argumen-to tuo , Oloodeme satisfaciendi,meum facio, & quidem tanto li-bentius, quantb magis censeo ne-que profunda Clcobuli doctrina » ne-que Eristenis subtilitate opus esse.Et primo quidem, non esse exmultitudine ferendam sententiam velipsa judiciorum vulgi inconstantia