119LIBER PRIMUSin altum, tenens& ventilans vexillum. Omnes quatuorpossunt dici naturales eo quod causas suas vel in animavel in corpore, duabus partibus essentialibus, habeant.Ita Turbo uno& eodem tempore simul deciditperaerem naturaliter, evolutus è funiculo, simul rotatur cir-ca axem motu extraneo, per quassationis vim concepto.Quantò magis poterit inesse in ipsa Terra, to-tâ quatenus tota, motus convolutionis circa suum axem,ab interna& perenni causâ dependens? Cum Turboactu gravis sit& decidat; Terra tota quatenus totanullo gravitatis momento iu ullam plagam rapiatur;partes terrę graves quidem sint potentia, respectu to-tius, at actu non moveantur ad Terram, quippequae finem motus gravitatis, quae est unitio partiumcum toto, jam obtineant.Si terra materiae ratione renititur motui cir-culari violentus igitur erit motus ejus diur-nus& sic perpetuus esse non poterit?Equidem haud negaverim, inertiam hanc ma-terialem corporis Telluris ad motum,& densitatemejusdem, esse sedem in quam imprimitur impetus rota-tionis, eodem modo, quo id fit in turbine violentercircumacto, cuius quo ponderosior est materia, hocfoelicius in illam incumbit vis externa, hoc diutius du-rat ab illa impressus motus: plumae verò& similiacorpora, quae nullam habent resistentiam, motum nonfacise concipiunt, nec Scorpionibus aut fundis suntapta. At cum violentum propriè dicamus illum mo-tum, cum aliquod corpus movetur adventitio motucontra naturam suam: motum, quem infert forma ma-teriae, facultas vel Anima suocorpori, non solemus con-tra naturam reputare, cùm nihil sit magis naturalemateriae quam sua forma; corpori, quàm sua facultasvel Anima. Magnes naturâ materiae tendit deorsum,at naturâ corporeae formae specialis, ascendit ad ma-gnetem alium; nec tamen id fit violenter. Sic cursusanimalium impetu corporasua librantium in aere, saltusqueselium, aut jaculationes serpentum pro violentis nonDiehabentur.H 4
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri I-III.
Seite
119
JPEG-Download
verfügbare Breiten