Band 
Libri I-III.
Seite
175
JPEG-Download
 

LIBER SECUNDUS175cum unus per duorum polos transit, habebit polos suosin eorum communibus sectionibus: & arcus ejus inter-ceptus inter polos, aequalis est arcui inter circulos eorumIta In schematibus fol. 141. 143. 153. 156. 158.Poli Aequatoris B. C. in Meridiano sunt, nec mirus& poli Horizontis F. G. id est Zenith & Nadir, er-go etiam poli Meridiani M. N. (ex quibus ille veluti descri-ptus intelligitur) sunt in sectionibus Aequatoris & Hori-Zontis mutuis. Qua re Meridiani arcus DH. metitur an-gulum HMD, quem facit Horison cum Aequatore. Sic & D,& BO sunt aequales. Reliqua inveniuntur apud GeometrasIV.Ratione figurae quomodo circuli sphaerae di-stinguntur?Omnes alij latitudine carent, solus Zodiacus cumaliquâ latitudine est, limbi Sphaerici figurâ.Armillae tamen illae circulares, omnes aliquamobtinent crassitiem, quae extrinsecus & in-trinsecus limbi figuram repraesentat?Id rursum fit necessitate fabricae, eòque in alijsmaterijs alia est crassities; constructio vero sic est apta-ta, ut alterutrum solummodò latus illius crassae armil-lae lineam circularem, cui nomen & officium circulicompetit, exhibeatQuomodo inter se differunt hi circuli rationesitus ad motum primum?Aequator per mediam Sphaeram, ut ea movetur, tra-ductus, est regula motus: Reliqui ad illum vel recti sunt,ut Meridianus & duo Coluri, vel obliqui, ut Zodiacus;vel ei paralleli, ut duo Tropici & duo Polares, in qui-bus etiam ipse parallelorum Maximus est dictus: ultimusHorison pro diversis sphaerae situbus nimirum pro diver-sis in terra habitationibus, jam rectus est, jam obliquus,jam coincidens cum aequatore, & sic inter parallelos.VI