233 EPITOMES ASTRONOMIAErizontem, vel si de sole agimus, noctis; diciturque acus nocturnus, pars extans est argumentum morae su-pra Horizontem, seu cum de sole agimus, diei; dici,turque arcus diurnus; quem licet vel circino dimetiriatque totum parallelum comparare.Sequeretur hoc, si stella vel sol describeret,motu suo talem parallelum: sed dixti supra,stellam vel solem non venire in aliapuncta illius circuli, sed esse illivelut affixum in unicopuncto?Nihil hoc impedit, ham ut libro secundo monitues fingitur alius parallelus immobilis, superstanhuic parallelo mobili, in eodem plano continuato,quem parallelum stella describat velut in aliquo tabulato cavo, quod fixas tegat. Talem igitur immobilenrepraesentat hic mobilis parallelus.At hoc figmentum quadrat tantum ad mo-tum caeli; tu vero vis terrammoveri?Saepè responsum est, rationem esse planè ean-dem. Qualis enim hic fingitur parallelus immobilis intabulato aliquo: supra fixas, talis etiam respondet parallelus in terra, sub ordinatus parallelo coelesti, ut ap-paret ex genesi parallelorum. Finge ergo fieri, ut vo-lutione telluris, stella in ipsa superficie terrae per locailli parallelo inserta tranbeat; spectator vero non sit insuperficie globi, sed intus in centro, habeat Horisontem parallelum ei, qui tangit superficiem in loco spe-statoris: nascetur plane eadem species quae prius, cumponimus stellam in sublimi coelo circumire, spectato.tem in globi superficie stare.Vellem hunc arcum stellae vel puncti supe-riorem non circino mechanicè sed ac-curato calculo dimetiri?
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri I-III.
Seite
238
JPEG-Download
verfügbare Breiten