Band 
Libri I-III.
Seite
306
JPEG-Download
 

306EPITOMES ASTRONOMIAEnumerorum duodecim principium reversuntur: Itaquenostrum etiam vulgus huic rationi penitus assuevit, in-deque fit vt bisartiantur diem in horas ante& post me-ridiem.Dixisti de distributione dierum septimanainter Planetas, Velim audire rationem e-jus quam observarunt Chal-deitCum horae diei sint duodecim, noctisque toti-dem, planetae vero septem hoc ordine: Saturnus, Iupiter,Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna, sic enim ab ipsis nu-merabantur: inceperunt igitur a primâ septimanae lu-daicae die; tribuentes Soli authori diei prima illius horam,Veneri secundam, Mercurio tertiam, Lunae quartam;tunc reversi ad Daturnum quintam eidem tribuebant ho-ram,& sic deinceps; veniebat igitur ei etiam duodecima& vltima hora diei, quare lovi venit prima noctis;&sic siebat vt vltima noctis cederet Mercurio; Tota ve- dies hucusque denominabatur à Sole vt cui primadiei illius hora erat data. Post Mercurium cum Lunasequatur, Lunae igitur data prima hora dici sequentis,vnde& nomen toti illi diei. Hac ratione factum vt sem-per quartus à priori Planeta nomen daret diei sequen-ti, primaque dies esset Solis, secunda Lunae, tertia Mar-tis, quarta Mercurij, quinta lovis, Sexta Veneris, septi-ma& vltima, quae sancta& Solennis erat Iudaeis, Satur-ni primi& altissimi ex Planetis, tantò majori lusus hu-jus gratulatione, quòd eam diem ludaei ex praecepto di-vino per quietem& cessationem ab opere transigerent,cum etiam Staturnus omnium Planetarum tardissimusesset, vt qui 30. demum annis curriculum absolveretVnde tandem& Iudaei, cognitione Planetarum à Chal-daeis accepta, Saturno fecerunt nomen à quiete Sabba-thoque.Si diem longissimam sequitur nox brevissi-ma,& vtraque in 12. horas aequales di-viditur