350 EPLITOMES ASTRONOMIAQuid est Coeli mediatio?Est arcus Eclipticæ inter principium arietis&circulum declinationis per stellam ductum.Quomodo jam ex cognita stellae Ascensionerecta& declinatione inquiritur ejuslongitudo& latitudo?Huic rei servit angulus inter Eclipticam& Me-ridianum. Data enim Ascensione recta stellae, quaeriturvel calculo, vel ex tabula, punctum Eclipticæ, habenscandem ascensionem rectam; ita vt simul cum stella inHorizontem rectum inque Meridianum veniat& siccoelum mediet. Illius puncti Eclipticæ quaeritur decli-natio, rursum vel ex calculo vel ex tabula, vnâ cum an-gulo quem Ecliptica facit cum Meridiano apud illudpunctum, qui dicitur angulus latitudinis.Deinde comparatur haec puncti declinatio cumdeclinatione stellæ: Nam si diversæ demonstrationisfuerint, adduntur invicem; sin ejusdem; minor a majorisubtrahitur; ita patescit arcus circuli declinationis interstellam& Eclipticam, qui Basis latitudinis dici potest:subtenditur enim angulo recto inter Eclipticam& cir-culum latitudinis stellae. Ex hac igitur basi& angulolatitudinis, computatur ipsa latitudo,& arcus inter stel-lam& punctum Eclipticæ coascendens rectè.Latitudo quidem sic computatur; sinum basis la-titudinis multiplica in sinum Anguli lati abiectis 5. vlti-mis, prodit sinus latitudinis. Quod si stella& punctumEclipticae declinationes cognomines habuerunt,& si-mul stellae declinatio fuit major, manet latitudini de-nominatio puncti Eclipticae: sin vel contrariae declina-tiones, vel minor stellae fuit: induit latitudo stellæ con-trariam puncto Eclipticae demonstrationem.Longitudo sic computatur, Tangentem basis la-titudinis, multiplica in sinum complementi anguli,arodit Langens arcus parvi prostaphaeretici.Nam
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri I-III.
Seite
350
JPEG-Download
verfügbare Breiten