EPITOMES ASTRONOMIAEforteprodiret copia materiae so, tantundem scilicet, quan-tum, si molem lovis, in densitatem ejus 10 multipli-casses. At praestabilius & ornatius esse videtur; vt nequemoles ipsae globorum diversæ densitatis, sint inter seaequales, neque densitas in molibus globorum inae-qualibus sit eadem, neque etiam copia materiae aequa-libus sit distributa portionibus per omnes globos,mole & densitate materiae distinctos: quin potius vtomnia varient, vt quo ordine globi mobiles inde àcentro sibi invicem succedunt, eodem etiam (ordineinquam, non proportione) non spacia tantum corpo-rum, inque ijs raritatem, sed ipsam etiam materiæ co-piam ipsis admetiamur: vt si Daturnus haberet copiammateriæ 50: lovi relinquatur minus quidem quàm 50.plus tamen quam dimidium 25, puta forte 36: sic enimerunt corpora quidem vt50. 25. copia materiae vt 50.36. raritas vt 50. 36. vel 36. 25 seu contraria densitas,vt 25. 36. vel 36. 50.Praetereà cum antehac aequalitatem copiae materialis essem secutus, coactus sum transcribere magni-tudini corporum proportionem ipsorum periodico-rum temporum; vt sicut Saturnus habet 30 annos, Iu-piteri2, sic eriam amplitudo globorum Saturnij adovialem esset vt 30. ad 12. Hanc verò proportionemenimiam, observationes diametrorum meae & Remiredarguerunt.Quartò: Proportionem copiae materialis esse sta-tuendam praecisè dimidiam proportionis molium seuamplitudinum (& sic sesquiplam diametrorum in glo-bis, & dodrantem superficierum) ista suadent. Namprimò sic fiet, vt tam haec copiae proportio, quam den-sitatis, vtraque sit dimidia proportionis intervalloruma Sole, atque sic aequalibus portionibus illius propor-tionis sibi invicem obvient, hinc copia materiae ma-jor, inde densitas in eodem magno corpore minor:quae est omnium optima mediatio. Duplo scil. erit Sa-furnus altior love, sesquiplo ponderosior, sosquiplo &rarior,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
488
JPEG-Download
verfügbare Breiten