LIBER QVARTVS.lO5tellectum Deus homini, imagini suae, communem se-cum esse voluit.Dic etiam sententiam Aristotelis, quomo-do ipse putet planetas circumire.Aristoteles, solidis orbibus coelum refertum cre-dens (licet aequivocae materiae) & philosophi posterio-res, quos secuti esse videntur Arabes, & post eos Purba-chius Theoriarum scriptor: hi, inquam, primum credi-derunt astronomiae de numero circulorum ad demon-strandas apparentias necessario: sic Aristoteles Eudo-xo & Calippo credidit de orbibus 25. His totidem at-tribuit intelligentias motrices, quae periodi tempus &plagam mundi, in quam esset tendendum, mente cir-cumgestarent. Cum autem esset verisimile, omnes adidem principium respicere, Aristoteles his 25 orbibus, alios24 censuit interponendos, quos ἄνελιττιοντας,Revolventes, appellavit: vt scilicet inferior quisque or-bis, eo raptu, quem propter contiguitatem superficie-rum erat a superiore passurus, per interpositum revol-ventem liberaretur, aequali tempore nitentem in con-trarium superioris, eoque renisu speciem quiescentispræbentem, in quo velut in loco immobili, inferiorinnixus, suam peculiarem periodum absolveret Ita cu-jusque orbis motor orbi suo & omnibus inferioribus,quos esset ille complexus, motum aequabilissimum inorbe superiore, qui se proximè contingeret, præstarestatuebatur. Ac cum placuisset illi philosopho, motumab aeturno esse, motores quoque statuit aeternos & im-materiatos, quòd infinitatis non essent capacia mate-riata: sequebatur igitur motores esse principia separa-ta & immobilia. Cùm autem haec essentiae coelestisduratio aeterna, videretur illi, totius mundi bonitas &perfectio, quippè opposita interitui, qui malum quiderat: principijs quoque illis perfectionem summam tri-buit, ejusque intellectionem, & ex intellectu boni, vo-lun,Ece s
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
505
JPEG-Download
verfügbare Breiten