ed EPITOMES ASTRONOMIAEluntatem id prosequendi, ne quod bonum est, non be-nè faceret: quo pacto mentes separatas & denique Deos.aequé atque Ptolemaeus, nobis introduxit, motus coe-lorum perennis administros. Quin & Scaliger pro-fessione Christianus, alijque sectatores Aristotelis di-sputant, hunc motum orbium esse voluntarium, &principium voluntatis illis notoribus esse intellectio-nem & desiderium. Et sanè si mundus aeternus esset,quod contenderat Aristoteles; ad minimum plaga cer-ta, in quam volvitur planeta, testaretur de intellectio-ne Negare enim Christiani non possumus, summamsapientiam praesedisse institutioni motuum, qua inplagam quisibet suam incitatus & quasi è carceribusin sua specia dimissus fuit:id verò munus Aristotelesmoteribus ipsis, quippe aeternis, transcripsit.Additae etiam fuerunt animae motrices, orbibus ip-sis arctius alligatae, eosque informantes, ut intelligentiatantummodò assisteret: vel quòd necesse videretur mo-torem primum & mobile in aliquo tertio convenire:vel quòd potentia motus, ratione spacij traijciendi fi-nita esset, nec infinitae celeritatis esset motus, sed tem-pore descriptus, ad specium admenso: quod argumen-to erat, certam & dimensam esse proportionem poten-tiae motricis ad corpus mobile adque specia.Per hanc itaque soliditatem orbium, & per con-stantem fortitudinem potentiae motricis, omnibus o-minò motibus seu apparentijs coelestibus ita prospe-ctum erat, vt dato motus principio, jam porrò omnisvarietas motuum ex dispositione & pluralitate orbiumproficisceretur, sine labore, aut sollicitudine intelligen-tiae movebanturque orbes, super polis quiescentibus eoferè modo, quo libro 1. corpus Telluris dictum est ro-tari super axe & polis suis: eoque motu quilibet orbis(quos quidam planè adamantinos faciunt, sic vt cor-pori alicui nequaquam cedant) suum sibi Planetamcerto loco alligatum circumvehebat: alteri alteros sustinen.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Band
Libri IV-VII.
Seite
506
JPEG-Download
verfügbare Breiten