Band 
Libri IV-VII.
Seite
698
JPEG-Download
 

congressestioniclipticam recti, qui circulus Inclinationis dicatur, in-terceptus inter eclipticam,& locum planetae eccen-tricum. Vel, est angulus ad solem, quem hic arcus me-titur.In schemate si A. Sol, FKD MaOriba MIO. ecliptica,puncti K. inclinatio erit angulus KAl. vel NAL. vel eiusarcus duL. ex A. sole descriptus.Quid appellas Nodes, quid limites?Nodi sunt duo puncta eclipticae, in quibus illa se-catur ab onbitae continuatae plano. Græcè συύδες μοι,quod iis itinera diuersa, solis apparens,& planetae,connexa sint; Ascendens alter, in quo planeta desertoHemisphaerio Australi defectit in Boream: alter de-scendens qui planetam in Austrum transponit; voci-bus Ascendens& descendens ad nostrum Hemisphae-rium accommodatis, vt in quo primi vixerunt inuen-tores Astronomiae. Vt si planum orbita& planum eclipti-cae concurrant lineâ CAD, sectionem monstrante continua-ta illa sub eclipticam, monstrabit M. O. Nodos.Limites