Band 
Libri IV-VII.
Seite
724
JPEG-Download
 

aliqua

724 EPITOMES ASTRONOMIAEper lineam ex centro solis per centrum telluris edu-ctam;& ad eam referuntur motus planetarum,& lo-ca fixarum. At si comparetur ecliptica ista(id est Ot-bita telluris sub fixis) secum ipsa, secundum diuersa sae.cula deprehendit sanè Braheus ex mutatis fixarumlatitudinibus eclipticam hodiernam concessisse adlatera eclipticae pristinae: vt sic etiam in hoc negocioInclinationis& translationis nodorum sit integraAnalogia motuum telluris ad motus caeterorum Planetarum.Haec tamen consideratio nec ad collectiones mo-tuum solis, nec ad enucleandas apparentias planetarum caeterorum hoc loco necessaria est: quare differatur in librum VII.Mullane inaequalitas apparet inesse motibus Solis oc-casione distantiae centri telluris ab eius su-perficie?Existit hinc aliqua sanè perexigua varietas, paral.laxis diurna dicta; sed cùm ea nullius planè sit mo-menti, respectu motuum solis ipsius; nec ob aliam ferèrem exquiratur, nisi propter ellipses luminarium, dif-ferenda igitur est deorsum in Theoriam Lunae,& Doctrinam eclipsium.Quid rerum extra metas Astronomia se proferenti-um,pertinet ad doctrinam de motuSolis?Doctrina de Annis& Mensibus solaribus politicisQuid est tempus politicum?Quod integrorum dierum numero constituitur,neglectis aut arte compensatis minutis Horariis.Quot sunt praecipui Anni solares politici, seuciviles?Tres. I. Aegyptius dierum 365. perpetuo, quantumcolligitur etiam annus diluuii fuisse.2. Iu-