Band 
Libri IV-VII.
Seite
725
JPEG-Download
 

1725LIBER SEXTVS.2. Iulianus, quatuor annis in vnam periodumcomputatis: quorum tres primi, singuli constant die-bus 365. quartus diebus 366. repetitur enim mense Fe-bruario nomen idem & litera eadem F. diei 24. & bispronunciatur sexto Calendas Martias; vnde huic quar-to anno nomen est Bissexto aut Bissextili, TeutonicèSchalt Jar / quasi Luxembourg dicas: hinc & dies illebissextilis, intercalaris græcè Embolimus insititius,Schalt Tag dicitur. Horum Iulianorum 1460. ae-quant 1461. Aegyptios. Nam & illi, & Persae veteres ob-seruabant diem intercalarem, quarto quoque annoper vnum diem descendente Ortu Caniculae; vnde a-pud Persas nata fuit periodus annorum 120. intra quoshoc initium anni siderii descendit per omnia trigintavnius mensis Nomina, quae illi diebus à suis heroibusimposuerant. Itaque tunc intercalabatur vnus mensis.Gregorianus, quadringentis annis in vnam perio-dum computatis, in qua caeteri quaternarii sunt die-rum 366. soli centenarii tres priores, sunt simplices,dierum 365. Vide lib. III. fol. 274. & infra de ciuilibuslunaribus: nec non etiam libro VII.Num etiam inaequalitas motus solis obseruata fuitin mensibus politicis?In Aegyptio, inque diluuiano non obseruatur com-putabantur enim 30. dies in mensem toto anno, vltimiverò & supernumerarii 5. dicebantur Epagomenae, Ap-pendix, & pro nullo habebantur, transigebantur enimper comessationes. In Iuliano obscura inaequalitatissolaris obseruatio in hoc cernitur, quòd sex mensibusinitio facto à Martio, (vt in quorum medio sol tardissi-mus incederet) tributi sunt dies 184. reliquis tantum181. In anno Dionysii Mathematici menses à signiscoeli denominati sunt: de numero tamendierum cuiusque non constatplanè.LIBRIFfff 3