1143 ( z'ch
DE
PROIECTIONE GEOGRAPHICA
DE LISLIANA
IN MAPPA GENERALI IMPERII RVSSICIVSITATA.
Auctore
L. E FLERO.
um olim deliberaretur, quanam proiectionis ratione in con-
V-' struenda mappa generali Imperii Rustici esset vtendum ,primo quidem statim se obtulit proiectio Stereographica , quaambo Hemisphaeria terrestria, superius scilicet et inferius, re-praesentari solent ; quoniam hoc modo non solum omnes cir-culi parallali a Meridianis normaliter traiicerentur, sed etiamomnes exiguae portiones ad similitudinem in superficie sphae-rica exhiberentur. Atque hac proiectionis ratione tum tem-poris etiam vfus est Geographus praestantistimus et ProfessorWittenbergensis Haßus in mappa generali huius Imperii exa-
randa.
§. 2. Verum in hac proiectione mox duo insignia incom-moda sunt obseruata , quae scopo proposito maxime aduersa-bantur. Primo enim in Meridiano medio gradus latitudinisnimis sunt inaequales, dum prope Aequatorem duplo sunt mi-nores quam circa polos; vnde hoc ingens incommodum nasce-batur , vt pro regionibus circa oras huius mappae sitis scalamilliarium multo maior eu ad at quam pro regionibus in mediomappae exhibitis , vnde mappam aspicienti Prouincia verbigratia Kamtschatka fere quadruplo maior esset apparitura, quamProuincia eiusdem magnitudinis in medio eiusdem mappae re-
prae-