Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

2 1 6 Exploratio quarta

quia distantia non advertitur, maxima etiam fixa tot pollices non vi-detur excedere, ob eandem rationem.,

Nihil ergo hisce modis juvamur in notita distanti« stellarum. Obje-ctorum distantia etiam percipitur per conum radiorum ab objecto adoculum, cujus vertex est in oculo & est eo acutior,quo objectum est mi-nus, &quo magis distat ab oculo, varietas cujus experientia a nobisadvertitur, sed in magna distantia discrimen non est sensibile , nisiunum videamus per alterum > ut videmus fixas aspiciendo per plane-tas, unde novimus planetas esse propinquiores, inde etiam novimusmercurium & venerem quandoque este sole propinquiores, & lunamsemper esse propinquiorem , quia radios solis intercipit , sed supe-riores planetae vix unquam in directa linea in suis motibus per nostrumobtutum concurrunt, ideoque visus non distinguit quinam ex iis suntsuperiores, nec qui sunt majores, aut minores, nam venus apparet ma-jor matte, jove, & faturno, multo etiam major omnibus fixis; sed cumper venerem istx stellat videntur, ratione convincimur veras quanti-tates non inde esse dignoscendas.

Astronomi distantias & moles planetarum a parallaxi inferre co-nantur, nam qui majorem habent parallaxin sine dubio sunt propin-quiores , verum parallaxis non percipitur in faturno, & jove, parumin marte, nec multum in sole , mercurio & venere, sed multum in'luna.

Distantiam Iunx ad hunc modum colligunt , ex observatione Iunxin diversis stationibus, advertunt sub quibus fixis l.una in eadem phasiin meridie apparet, ergo gradus inter has fixas ostendunt quantitatemanguli parallaxeos, nam anguli quantitas metitur a-gradibus interceptisinter latera. Tum per quadrantem aut astrolabium obtutum diriguntad centrum Iunx, unde apparet quantitas anguli in oculo;observantetiam triangulum parallacticum cujus basis est distantia a centro terrxad oculum, unum latus est linea ab oculo ad centrum Iunx, alteruma centro terrx ad centrum Iunx, cum ergo angulum in oculo & in lu-na prxdicto modo sciunt, tertium certissime inferunt, quia tres angu-li in triangulo semper sunt xquales duobus rectis: certa etiam est re-gula trigonometrix, quod cognita quantitate basis, & utriusque angu-li ad basin, quantitas laterum necessario infertur.

Basis hujus trianguli parallactici distantia scilicet a centro terrx adsuperficiem & ad oculum mensurantis fatis scitur , nam communi