Di? Gravitate & levitate, 249
Objicitur 2. si circulatio aetheris sit vera causa gravitatis, tum gra-via non descenderent ad centrum terra: undequaque , aut alteriuscujusvis vorticis, sed ad axin ipsius, nam singuli circuli aetherei vor-ticis deprimerent per sua plana, ut si terrestris vortex diurno motu vol-vatur ab occasu in ortum, ipsius axis erit linea ab extremo puncto bo-reali ad extremum punctum australe, quae sunt duo poli super quibusvolvitur terrestris vortex, maximus autem & capacissimus hujus vor-ticis circulus unus tantum esse potest, qui exacte medius est inter duospolos, & ita vorticem dividit in duas partes aequales. & inde x quatordicitur, in medio ergo aequatoris est centrum ipsius, sed ex alterutrolatere sunt duo circuli aequales inter se, sed Equatore minores, qui ha-bent sua centra in axi vorticis, atque itacaeteri omnes circuli ad utrum -que polum fiunt arctiores & declinant, nec possunt detrudere graviaversus centrum aequatoris, sed versus centrum suum, seu versus axinvorticis, unde sequitur primo, quod non sit unum commune centrumterrae aut vorticis terreni, ad quod omnes lineae a circumterentia unde-que tendunt, secundo, nullum erit planum horizontale, sed omniaplana declinabunt versus propinquiorem polum, j. si navis esset in ma-ri apud alterutrum polum ubi atingeret axin vorticis terreni, tum per-petuo circumvolveretur, quia istic aether circumvolvitur per arctissi-mos circulos circa axin vorticis.
Ad primam consequentiam respondetur, este quidem commune cen-trum vorticum, & omnium globorum, respectu magnitudinis, adeout distantia a quavis parte superficiei ad illud centrum sit aequalis, necullum est discrimen ullius partis superficiei ab alia quoad hunc re-spectum , sed si idem globus circumgyretur, tum respectu motusmaximum est discrimen omnium partium globi, nam poli non mutantlocum, partes juxta polos multo minores circulos describunt, eosquemulto tardius perficiunt, quam partes circa aequatorem seu medium &maximum circulum, ideoque singuli circuli habent suum centrum, circaquod rotantur, & ex omnibus centris fit axis inter polos.
Ad secundam illationem respondetur, concedendo esse quandam 2,4declinationem planorum versus propiorem polum, neque ullum esseplanum exacte horizontale, declinatio tamen in terraqueo globo tamest exilis, ut nec sensu percipi, nec ratione computari possit, atqueidem plane de perpendiculo dicendum est, nam licet communiter tene-atur duas plumbatas esse parallelas, earumque lora esse ubique aeque
I i distan-