2 6z Exploratio quinta
netura corpore declivi, eo magis quo propius accedit ad planum ho-rizontale > tale enim planum firmi descensum simpliciter impediret,licet non pressuram, si ergo fit minima declinatio, grave incipiet mo-vere decliviter deorsum , nisi asperitas superficierum impediat, sedminima erit celeritas aut vis motus, crescet tamen minutatinu, prout de-clive ab horizontali recedit, & ad perpendiculum accedit, ergo ce-leritas & vis mobilis proportionaler augetur aut minuitur, pro ma-jori aut minori declivitate.
6z Inde proportio ponderis recta descendentis & per declive certissi-me & clarissime invenitur, & demonstratur, nam quo magis superiorextremitas declivis elevatur & recedit ab horizontali, eo longior li-nea a summitate istius extremitatis ad libellam seu planum horizon-tale intervenit , & quo propior est ista extremitas libellae, linea estbrevior, ergo longitudo istius lines cum celeritate & vi mobilis perdeclive descendentis pari passu procedit, ergo ut se habet linea a pla-no horizontali ad summitatem corporis declivis, ad longitudinem ipsiusdeclivis, ita se habet pondus per liberum medium recta descendens adpondus declivitati incumbens, quod pondus recta descendens sustinet,& insquilibrio detinet pondus declivitati incumbens, ut si ponatur de-clive politum & rectum quatuor pedes longum,cujus extremitas a planohorizontali ad duos pedes elevetur, si alteri brachio trutina; appenda-tur bipondium, alteri vero brachio quatuor pondera corporis politisummitati declivi applicetur , manebunt in squilibrio, quia sunt inproportione subdupk, ut est proportio lines ab horizontali ad sum-mitatem declivis, ad ipsius declivis-longitudinem, &li vis aut gravi-tas in libero aere istam proportionem excedat, grave per declive tol-let , nisi superficierum asperitas impediat, quod rotulis vitatur.
66 Hinc ratio redditur decursus fluviorum a suis fontibus ad mare,fontes enim semper sunt altiores reliqua superficie ad mare, ideoqueaqua decliviter fluit, & quo scaturigines sunt altiores, eo flumina suntCeleriora, &cum alicubi alvei non declinant, aqua istic stagnat, &ingurgitatur, usque dum ad declivitatem supernatans aqua redigatur,& licet in quibusdam partibus alvei nihil sit declivitatis, istic tamenaqua protruditur ab aqua per declivitatem decurrente, sed in planofluvius fit multo tardior. Atque si aqua ex fonte scaturiat aut decidat inloco plano, ubi nulla declivitas, non fit fluvius aut rivulus, sed lacusaut stagnum.
Im-