Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

r/8 Exploratio quinta

non spectatur latitudo & craslities, sed altitudo, unde lamina necessa-rio ascendit ad summum.

At respondere poterit Morus, discrimen esse inter situlam & lami-nam, quia situla elevatur a vi attrahentis, unde datur primus ingressusaquae, ut laminae fundum subeat, sed lamina lignea supponitur ita leviga-ta , ut fundo situlae adeo applicetur ut non sit locus aquae subeundae.

Resp. i. Aquam circa margines lamins premere in transversum,& partes inferiores plus premere quam superiores, quia sunt in arctio-ri circulo, cum ergo inferiores partes lamina? plus premantur quamsuperiores, lamina debet ascendere, quia motus transversalis impedi-tus transit in ascensum, z. Lamina lignea aqua levior necessario eritrarior, ut admittat partes aqua? per inaequalitatem sus superficiei sub-intrare, quod inde manifestum est , quia si sit foramen in fundo situloeaqua transit per istud foramen , & lamina non assurgit. 3. cum lami-na sit rara multum aeris includit in suis interstitiis, ergo ex infusioneaqua?, aer iste necessario comprimitur,ergo ejus daterium redditur for-tius,ergo debet premere contra fundum situls ^inferiorem supersiciemlamina?, ista ergo pressura majorem vim habebit quam granum pon-deris, quod jam ostendimus posse situlam aqua plenam a fundo puteiad summum attollere, nec alia est ratio cur plana lignea non cohsrcatinacre»a?que ac marmorea, quam quod particula? aeres in cavitati-bus supcrsicicrum contineri possunt, non autem in cavitatibus marmo-ris ,idcoqueelasticitas aeris in illis utramque superficiem premit, &separat, quod in his quorum pori sunt arctiores quam ut aerem ad-mittant , non accedit.

99 Ex pra?dicto etiam principio ratio redditur, cur diversa corpora flui-da aut firma in aqua profundius locata ab aqua sustentantur, & non de-scendunt , paululum autem elevata descendunt, unde plurima phoeno-mena & experimenta solvuntur.

Si mercurius in tubulo utrinque aperto dimittatur in aquam, sit mer-curius altitudinis unius digiti, & tubulus digito claudi postit, & ad pro-funditatem 14.dig.in aquam dimittatur, remoto digito sistitur mer-curius , & ne vel guttula descendet, sed si tubulus elevetur, mercuriusincipiet defluere, sed brevi consistet, atque tum ulterius elevatus,eodem modo defluet, & subsistet: & si continuo licet tardissime ele-vetur torus mercurius decidet ad fundum.

Causa hujus ex superiori principio clara est, nam mercurius gravi-tatem