Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

Zrr

Exploratio sexta

men frigus & crassities aeris concurrunt, & est mera imaginario ignemfe fortificare ut frigori magis resistat.

Ratio quare igniculi ita constricti majorem vim sortiuntur, & po-tentius urunt,est, quia eorum prefsurs undequaque communicantur»& junctis viribus maximum faciunt impetum, & potentius terunt, &urunt , evidens enim est, non tantum impressionem fi eri a proxi-mis igniculis, sed proximi protruduntur ab omnibus igniculis ab alter-utro extremo, atque inde valent atmosphsram sustinere, & firmissimacorpora sondere, vel dissipare.

45

¥

47

Hinc ratio redditur, cur flamma candela» flatu fistulae in transver-sum pulsa fundit metalla, & vitra, in laminis tenuioribus, quia igni-culi eo pulsi magis coarctantur, & uniuntur.

Verum si pauci sint igniculi & inter fe distantes tum flatu suppri-muntur, ideoque spiritus oris tarde ex apertiore ore dimifliis sentiturcalidus, sed si arctiore ore celerius expellatur sentitur frigidus, quiaigniculi in isto spiritu usque adeo erant compressi ut rotare nequeant.

Eadem de causa ventus per arctiora loca transiens fit frigidior.

Effectus flatus versos ignem varius est, aliquando enim flamma can-dela», facis, aut lampadis, flatu venti aut spiritu oris extinguirur,at-tamen flamma candela recenter extincta spiritu etiam oris reacccendi-tur, prafertim si ellychnium per soum fumum subito elevetur. Ven-tus autem aut flatus aeris nusquam extingunt ignem in carbone accen-so , aut in majore flace, ex materia viscosa & firma, ut est cera, aut pix.Causa hujus varietatis est, quia flatus flammam puriorem dissipat, &dividit, atque inde extinguit, sed cum ignis est in materia crassa visejus a materis dissipatae angulis aut cuspidibus juvatur, ideoque flam-ma caudeis a flatu spiritus oris extinguirur, remanet tamen ignis inellychnio, quod est carbo accensos, verum ignis in ellychnio excita-tur , & fuligo dissipatur, per continuatum flatum oris, unde igniculiuniuntur, & in flammam excitantur, facilius quidem si ellychnium persoum fumum subito elevetur,, quia igniculi in isto fumo eatenus uniun-tur. Flatus autem non extinguit sed promovet ignem in carbone ac-censo, quia flammuls inde prodeuntes sunt impurs, in eisque angu-lose partes fomitis agitantur, & vim ignis augent, idcirco flamma expice flatu difficulter extinguirur. Flatus etiam ignem per poros & inter-stitia fomitis impellit, unde parvum incendium magnum focum excitat.

per