344 Exploratio septima.
Pregnans etiam ratio adduci solet contra effluvia substantialia lucis,qua: enstn partes lucidi, quod (i lumen solis fiat per radios a sole emis-sos & redeuntes, lumen non posset diffundi in instanti, sed requireretnon exiguum temporis spatium, ut a sole ad terram, & a terra ad solemprocederet, nam impossibile est quod ista spatia transiret in instanti, sedsuccessive, per omnes partes medii eundo, & redeundo, quod sensumcommunem magis suffocat, quam moles istorum effluviorum.
Hic etiam evadunt , dicentes quod licet motus luminis sit successi-vus, atque tempus exigat, tamen celeritas motus potest in infinitumaugeri, ut tantillum temporis requiratur, quod a sensu est impercepti-bilejideoque videtur este in instanti, & Doctiss. Romerus probareconatur ab apparentia satellitum jovis motum lucis fieri per tempusetiam sensibile, ubi de i-a non constat,multo minus, de ij, & exadverso acutissimus-Le Grand experimentum adducit, quod si amplumspeculum in magna distantia locetur, ad quadrantem milliaris Germa-nici, posset aliquis in serena nocte in cubiculo ardentem facem manutenere ,& subito aperiendo fenestram versus speculum eodem instantiimago facis percipietur in oculo, ergo lumen facis eodem instanti su-perficiem speculi attingebat, & ad oculum redibat, quo per fenestramlucebat, hic etiam imperceptibile tempus pretendi potest.
Agnoscimus quidem tales responsiones sustineri posse, si nullus aliusaptior modus propagandi lumen se oflerret, aut si essent convenientesrationes aliunde, quod lumen sit necessario per substantialia effluvia,sed si alius modus producendi & propagandi lumen , sine his aut aliisdifficultatibus suppetat, vera quatstio erit, num hoc an illo modo fiericredendum sit,in qua necessario recurrendum est ad principium?o-stul. 4, propositum , quod ubi phaenomena pluribus modis fieri pos-sunt , illucTest proserendum, quod divino prudentio magis quadrat.
; Procedemus ergo ad tertiam opinionem , quod nempe lumen nonfit per substantialia effluvia, a lucido emissa, sed per motum radiorum,otheris quo radii illi vibrantur, a motu corporis lucidi; opinionem hancprimo explicabimus, dein cum opposita comparabimus.
Explicuimus jam figuram & rotationem igniculorum ,& quod cuminulti igniculi accumulantur omnes rotantes necessario se mutuo pel-lunt, atque ita dissiparentur, nisi aliunde in vicinitate detinerentur, cumautem ita detinentur nisi crassioribus corpusculis opacisintervenientibusdisterminentur lucent perpetuo, ut ergo se mutuo jugi arietant, ne-ce sse