35 '6 Exploratio Ocfava
6 Recentiores omnes consentiunt rationem formalem caloris consi-stere in quodam motu minutarum partium corporum, tumultuante sci-licet & turbativo, quo partes in se mutuo impelluntur & repelluntur,reciprocis & continuatis vibrationibus,quod quidem verum est,&in igne accenso sensibile, sed non inde est specialis & adsquata idaracaloris, alii enim sunt tumultuantes- motus ubi non est calor, ut in flu-ctibus marinis,prassertim cum contra littora aut rupes diffringuntur, fitetiam turbidus motus pulveris in aere a turbine, aut ungulis equorumin exercitu proficiscente, unde calor quandoque excitatur, ut fit a ple-ri sque aliis causis, in quibus nihil caloris est, ut ex motu rotarum, con-flictu funium &c.
7 Ut clara definitio obtineatur, distinctiones prsemittendx sunt, calorautem dicitur vel potentialis vel actualis, potentia calidum non intel-ligitur passive, quod potest calefieri, sed active quod aptum est cale-facere , i. e. calorem aliis communicare, quem in se habet, nam mul-ta calorem excitant qu# nullum in se calorem habent, ut patet in exem-plis nuper allatis. Ista autem calida potentialia non moventur actuper motum in quo calor consistit, feci conantur ita movere, igniculisuppressi & ab omni motu violenter detenti sunt potentialiter calidi,quia premunt & urgent partes corporum quibus comprimuntur, ut fe-inet rotent,& ut inde fiant actu calidi,tamen aqua aut oleum cumquiescunt non sunt potentia calida, quia versus talem motum non pre-munt,
8 Distinguendus etiam est calor in sensibilem & insensibilem, sensi-bilis est calor ut est qualitas patibilis, afficiens sensus animalium, fre-quenter tamen calor est ubi sensu non percipitur, sed ratione dignosci-tur ab effectibus.
Id solum vulgo dicitur calidum, quod calidius est membro corpo-ris quo sentitur, atque ita quod ab uno sentitur calidum , ab alio sen-titur frigidum, ab alio neutrum, imo quod per unum membrum sen-titur calidum,Sper aliud sentitur frigidum, notissimum est aerem ineodem loco ab uno sentiri calidum, ab alio frigidum, tertius autemnec calorem nec frigus sentit. Unus immittens manum aqua: nec calo-rem nec frigus percipit, quia aqua est ejusdem temperatur# cum ma-nu , nec sensibiliter calidior aut frigidior, si tamen alteram manum nu-per calefactam eidem aquse immittat, sentiet frigidam, & si pedemquo nuper marmor aut glaciem tetigerat, sentiet calidam, ratio est quia
aqua