Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

^De Calore & Frigore

statim incidit & diu duravit, & post degelationem cadavera militumdetecta erant incorrupta, eorumque vultus in iracunda & minaci figu-ra , quam pugnantes & cadentes habebant, manusque & brachia iniisdem posturis, quibus inimicos invadebant, aut se defendebant, re pe-riebantur.

Non alia ratione carnes & fructus conservantur, quam quia salinaspicula eorum partes compingunt & constipant, unde rotatio ignicu-lorum (qua: causa est putredinis fibras intersecando) impeditur, sivefiat a sale communi, quo carnes conservantur, sive a saccaro,quodspecies falis est, quo fructus condiuntur.

z. Alius effectus frigoris est, quod vehementem animalibus tremo-rem inducit, tremor autem est reciprocus motus, qui fern per oritur apulsu & repulsu impedientium, qui alternis vicibus praevalent, id in-super peculiare est animalibus, quod cum frigida fiunt ingrata, spiritusversus eas partes propelluntur, quibus musculi intumescant, & fortifi-centur ad repellenda ista frigida noxia, unde lucta & tremor sequitur;ita si manus aut pes fortiter premat corpus solidum quod non cedit, sipressura sit diuturna, tremor sernper sequitur.

Variis modis calida fiunt frigida, seu qua: calidiora sunt sana tempe-rie , fiunt ipsa frigidiora.

i. Dissipatione a mutuis pulsibus igniculorum, cum non detinen-tur extrinsecus, z. Exhalatione, 3. Adjectione rigidorum aut gra-vium , unde igniculi retardantur, aut supprimuntur.

Zz z

EX-