Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

Di? Aere & Atmofphara. 601

tum, in libero aere, non tamen per aerem expansum rarissimum inrecipiente exhausto.

4. Non est necefse supponere intrinsecam aliquam qualitatem aut '5 1dispositionem in mobili a projiciente productam, nomine impetus,aut aliter appellandam, cum medium sufficiat, & cum projiciens nonpossit este in projecto, quia utrumque est impenetrabile, ideoque necposset quicquam intrinsecum in eo producere, cum nihil potest agerenisi ubi est.

5. Inde evincitur accelerationem motus non esse a principio intrin-seco , quasi mobile descendens majorem appetitum ad descendendumacquireret, prout centro appropinquat, ut volunt quidam peripatetici.

6. Acceleratio motus non fit a novis pulsibus ab extrinseco additis,sc, a medio, ut volunt Cartesiani, cum motus procedat ubi mediumvix ullam habet vim, nisi quantum per gravitatem & circulationem abatthere perficitur.

7. Secundo experimento sequitur levissimum corpus non fluctuarein medio exhausto, sed celerius descendere quam in aperto aere, li-cet non inoqualiter, nam in tubulo evacuato pilula citius descenditquam in tubulo pleno, quia aer ex utroque latere premendo, & infe-rior etiam aer recurrendo retardabant mc-tum, minus tamen quo infe-rius procedebat, quia majus pondus aeris supra incumbebat.

Ratio autem cur projectio in recipiente pleno parum processit, est, ijiquia motus medii erat impeditus per subitam repercussionem aeris a la-teribus recipientis in tanta angustia.

Morus penduli in recipiente exhausto parum discernitur ab ejusdem 155motu in recipiente pleno,paravi enim duo pendula exacte quantum po-tui paria, atque unum recipienti exhausto, alterum recipienti pleno im-pendi, & inclinando simul utrumque recipiens pendula reciprocis vi-brationibus processerunt sine notabili varietate celeritatis, aut dura-tionis motuum.

Hoc experimentum procedentibus de projectione in vacuo contra-rkrividetur, atque inde inferri, projectionem etiam in vacuo proce-dere, & recurrendum esse ad intrinsecum impetum a projiciente inprojecto productum, atque ita projectio non continuabitur per me-dium , quod tamen inde non sequitur, nam

1. Motus penduli est mixtus, partim naturalis, a gravitate plum-bato descendentis, partim violentus procedendo ultra perpendiculum, '

G g g g &