Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

D? Vacuo . 6 if

siones cum vacuo locato, ergo non minus erunt dimensiones locales,quam fpatiales, aut corporales.

Quod si imaginationem insequamur per innumeras chimeras evane- 1scemus, redeundum ergo ad puriorem rationem, omnesque difficul-tates evanescent, animadverso fundamento jam jacto, quod ex veri-tate enunciationum non infertur realitas subjecti, vel prardicatorum,sed tantum posito quod subjectum existit, & sic reale, attributa etiamerunt realia , quia includuntur in ampliori conceptu subjecti, ideo-que subjectum concipi nequit cum negatione implicatorum , ergoomnes illae splendida enuntiationes de vacuo, non concludunt vacuumesse aliquid reale , multo minus esse corpus, sed tantum quale est va-cuum talia habebit ista attributa i. e. si vacuum sit reale attributa etiamerunt realia, sed si sit tantum conceptum ad modum entis realis, at-que ita erit solum imaginabile, &ens rationis, attributa etiam erunttantum imaginabilia & notionalia.

Licet ergo imaginemur omne corpus pccupare & implere spatium,

& locum internum ejusdem molis, sigurs, & extensionis cum ipsocorpore, si etiam ratione assentiamur spatium este reale quid, a cor-pore distinctum , a ficto & notione incidimus in falsum & errorem.

At dices, impenetrabilitas nequit aliter explicari, quam quod duoimpenetrabilia non possunt esse in eodem spatio, aut loco, ergo ex-plicabitur rantum per chiineram.

Respondetur indubitatum esse conceptus nostros juvari per notio-nes & suppositiones eorum qua; novimus non existere, atque ita sup-positio quod spatium esset reale , impenetrabilitas & penetrabilitasclare intelliguntur , quod ea sunt penetrabilia qua; possunt coexi-stere in eodem spatio, ut singula; partes unius commenfurentur cumsingulis partibus alterius, ut se mutuo imbibant , & penetrent; eademtamen sufficienter intelliguntur sine conceptu spatii, quod penetrabiliasunt qute in se mutuo existunt, atque se mutuo imbibunt, & coex-tenduntur , impenetrabilia vero qua; talem coextensionem non ad-mittunt.

Atomist* non minus urgent necessitatem vacui, quam Cartesianiejusdem inconsistentiam, imo solidioribus & difficilioribus rationibus,nec est dubium quod si tota massa materi* constet ex corpusculis indi-visibilibus & inflexibilibus, non solum vacuum, interspersum esset ne-cessarium , sed nequiret motus ita prompte procedere in aethere inaere

&