Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

620

Exploratio vigesima

r. Cum globus firmus volvitur circa suum axin, omnes partes de-scribunt circulos, eo majores quo longius ab axe distant, omnes isticirculi in eodem instante perficiunt suas revolutiones, & qua; amplio-res circulos describunt necessario celerius moventur quam qua; arctio-res, quod concipi nequit nisi sint morula; in motu arctiorum circulo-rum , ergo omnes partes non simul moventur, sed quL sunt in moru-lis quiescunt, reliquis moventibus, & diutius quiescunt, prout arctio-res sunt circuli.

Ergo in apertura planorum non est necesse omnes partes simul mo-vere , sed motus incipit ubi fit apertura, qua; pedetentim & successiveprocedit ad oppositum latus, licet quiescentia unius partis non possitdiscerni oculo, in hoc casu vel in priori.

Imo evidenter clarum est, quod cum omnes partes a se mutuo si-mul deducuntur, & partes propinquiores aperturae magis deducuntur& distant, ista» partes non possunt habere partes, si omnes inaequali-ter deducantur per majores & minores distantias, ergo apertura nonfit tota simul, sed successive, &est quadam, licet in sensibilis, inflexio,unde aer aut atther progressum apertura;, sequitur , & hiatum, im-:plet.

Ratio etiam clara est, quia tantilla .deductio partium fieri potest si-ne separatione aut ruptura, quia in omnibus corporibus etiam solidissi-mis & durissimis sunt innumeri pori, quorum figura per omnem infle-xionem mutatur, ut cum arcus tenditur pori ex latere convexo disten-duntur , sed ex latere concavo coarctantur.

14 Aliud etiam argumentum pro vacuo adsertur, a saturatione aquteper diversa salia» nam sol vit tantum certam quantitatem salis commu-nis , & si ulterius sal immittatur non solvitur, sed ad fundum subsiditintegrum, attamen si nitrum, vitriolum aut alumen eidem aqua; immit-tatur, inde solvetur, ergo in aqua sunt vacuitates diversarum figu-rarum , in quibus cristalli salinae.diversarum sigurarumrecipiuntur.

Hoc argumentum pungeret si aqua immissis istis salibus non auge-retur, quod tamen augetur in tubulo arcto est conspicuum, licet inampliore vase alteratio non sit perceptibilis, ratio autem cur aqua nonamplius falis solvit, est, quia solutione prioris falis incrassatur, po-test tamen laxiora salia ulterius solvere; Idee sunt fixte figura;.cristal-lorum salinarum, aut diversa; in sale & intro *, ut experimento probatillust. BoyLatus vide Expior, iz. §. z5. & 42.