te circumstant, nobilitate, prudentia, fortitudine,eminentiffimos , tum demum in consilium se di-gnum^ ad simillimos sui viros delati sibi videren-tur. Neque vero munus ipsum indignum M a-iestate tva videri debet, quinibil contemnen-dum putes, vnde aliqua ad rem publicani vtilitasperuenire possit: rem porro publicam iis etiamiuuari literis,quas hic ornare studuimus,sapienteriudices. Taceo, quod Vegetii opus, minimumfere eorum, quae iuncta tibi hic offeruntur,olim Ferdinando, Hungariae tum & BohemiaeRegi, Romanorum deinde Imperatori de Nuena-rii Comitis sententia dedicatum est. Quid ? quodimperandi etiam praecepta hic habentur, quae ad-spernari non potes, Rex Avgvstissime, quisumma cum admiratione omnium, nec minorecum felicitate & gloria imperii tvi illis vtare;quorum in primis magnum illud atque diuinumest, volentibvs imperare, quod quale sit,nusquam melius quam in tva ditione intelligitur.Addebat illud etiam nobis audendi animum, quod
quin-