Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

XII

10. MATTHIAS 6 ES N E R I

semaui,vt habita illa quam dixi ratione potius tamen iusto liberalior, quam re-strictior videri mallem: scilicet, quae ad paucas voces pertinent, eas indiciinserui, alias autem inter adnotationes reliquas collocaui.

VIIH. Luperest, vt de decimo libro Columellae siue hortulo aliquid di-camus , quandoquidem ille priuatim suos sibi est fautores nactus; credo quodcarmine venusto scriptus, & paruae molis est. Est igitur penesI. H. Schulzium,Medicum & Philologum nuper Aldorffi nunc apud Halenses clarissimum, li-bellus antiquissimus, & in ipsa typographiae infantia excusus, nisi fallit expres-sionis ratio adeo imperfecta & vitiosa, vt cum vitiosiffimis MSStis certare pos-sit. Hic igitur libellus in principio hanc habet praei criptionem I. ModeratiColumellae hortuli commentarium incipitfoeliciter. in fine autem legitur, Com-ment artum I.M. Columellae finit. In hoc commentario quod plagulas tres cumdimidia implet, habentur explicationes, quas plerasque omnes & multo plureSdamus nomine Iulii Pomponii Fortunati inscriptas: sed ita corrupte scriptae,ita multis verborum compendiis, (in charactere non Longobardico, sed Ro-mano erecto quem antiquum vocant typographi) implicitae, ita^denique tra-jectae, truncatae, repetitionibusque deformatae, vt magistri cuiusdam dictataa discipulo neque docto neque diligente scripta, & imperitissime typis manda-ta , sine ipso Columellae carmine, adpareat. Emendatiora pleraque & pleniora;nec tamen illa valde praeclara lunt, quae adseripto nomine Ivlii (in edit.Regiensi Ivnii) Pomponii Fortvnati circumposita versibus Colu-mellae leguntur in Bononiensi 1494, Regiensii496, &luntina 1521 * (nam Al-dus & Iuntarum prior contendere) itemque in Ascensiana 1529, vbi intextaesunt adnotationes virorum illuflrium Baptistae Pii Ö Philippi Beroaldi , 0' aliquotfiliorum. Cur dicatur aliquot aliorum , non video: certe vnicam obleruaui lac.Constantini Fanensis ad v. 178 & pauca hinc inde ab Ascensio, vt videtur, Piiob sernationibus adiecta: sub eo quidem nomine edi curauimus, quae in Gru-teriana lampade (e qua describendas iam curauerat Cl. Schoettgenius) noninuenta dederat Ascensius: cum tamen alioquin illa Gruteri editio quibusdamlocis sit plenior. Sed de Fortunato pariter ac Pio aliquid hic dicendum est.De illo Pyrrhus Perottus praefatione ad patrui fui cornu copiae Pomponius, in-quit , Fortunatus vir saeculo nostro dochsstmus ctf Romanae Academiae princepsNicolaum Perottum Siponti Pontificem patruum meum hortatus eft,vtM ValeriumMartialem &c. Non dubito quin idem hic sit, cuius in Virgilium Commen-tarii, cum editioni iam parati estent A. >486, demum in lucem prodierunt operaIo. Oporini Basileae 1544. g. Cum non vulgata fit huius viri notitia**, iuuatex praefationibus huius libri docere, quae ad virum memoria dignum pertinent.

Ivlivs

* Sed vid. quae dicentur in Indice editionum.

** Quanquaiu non fatis iam ea de re mihi constare potest in noua Academia scribenti, in quam velnondum delatae sunt, vel nondum explicatae & dispositae, quae illatae illi sunt, & quae destinanturbibliothecae insignes qua publicae qua priuacae.