Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

PRAEFATIO X. XXXVII

dere potuerunt. Secuta postea sunt tempora, quae me in negotio illo, quod declinare non potui.no.uuin atque inexercitatum ita perturbarunt, vt non dico rerum tuarum oblitus tim, sed veniam mihi te da-turum sperarim, simeo illi tempori iuseruiens, curam hanc aliquantulum distululem. Idem etiam mehoc facilius a te impetraturum confisus sum, quod videbam, te eodem tempore in publicis maximis re-bus occupatum, vt u haec studia exanimo non abiecisscs, necessario te remissius illis nauare operam pu-tarem. Nam dibito fortuna auctus es, & in eum dignitatis gradum pro multis tuis meritis elatus, quopaucis aspirare licet, & quo altius ascendi nunc recte factis vix potest. Quae autem artes in tam illustriexcelsoque loco collocarunt, eaedem te in honestissimis negotiis lemper occupatum postea tenuerunt, vta nobis etiam diu abfueris, adCarolum Caesare m missiis, & apud eum personam Maximi Pontificis ges-seris. Mirari igitur non debes, si tot curis te implicatum videns, &pene tibi haec nostra studia dimissi»ex animo putans, iis meis literis tibi obstrepere nolui. Fateor enim me in hac re aliquantulum deceptumelfe. Quanquam enim te vere ex animoque diligere studia literarum sciebam, (quippe in quibus tantumprofeceras, vt paucos pares haberes, quomodo illa non amare vnice poteras? ) tamen existimabam, temagnitudine negotiorum abreptum, & conditionis etiam, vitaeque istius honestate compulsum, aliis nuncstudiis operam dare. Verum non inulto post errorem meum cognoui, qui ex plurimorum ingenio teiudicasseiii. illi enim cum altius ascenderunt, saepe etiam artes illas, quae viam ipsis ad eos honores pa-tefecerunt, obliuifcuntur. Animaduerti, inquam , me de te, quem optime cognitum habere debebam,non vere exislimasse: atque hoc intelligere maxime potui, cum Romam reuersus, statim me huius aerisalieni, literis tuis amantissime scriptis admonuisti. Et quamuis magnum iilae apud me pondus habe-rent, nec possem vllo pacto amplius salua fide creditorem ludificari: tamen eum mihi flagitatorem adpo-suisti, qui quamuis multis de causis sueuis iucundusque elfe poterat, tamen quod ei mandaras, impigrestrenueque procurabat. Cum enim Ioannes Casa publicis de rebus huc a Pontifice Max. missus esset,mandasti ei, vt mecum accurate ageret, vt quam diligentiam oliin in M. Varrone purgando adhibueram,eandem in Catone, quemadmodum pollicitus fueram, expoliendo adhiberem. Vix igitur domum adeum accesseram, hominemque salutauerain, cum rem tuam ille agere coepit, & quantum tempus illudtulit, ac multitudo ciuium, quae ingens adeumconuenerat, concessit, mandata tua exccutusest. Expe-ctabatur enim cum summa omnium laetitia', qui ea, quae ab omnibus audiuerant de optimis moribus,eximia ingenii vi, summa omnium bonarum artium eruditione, videre cupiebant. Antea enim cum inpatria non admodum vixerit, magis constanti omnium fama de praeclaris ipsius virtutibus delectati fue-rant, quam illo praesente frui vnquam potuissent. Breui igitur tunc, paucisque verbis rem exposuit:ree tamen destitit, cum saepe ad eum (quemadmodum dignitas illius, ac nostra vetus amicitia poscebat)omni illo tempore, quo apud nos manlit, ventitarem, vrgere me, vt id conficerem, nec vllo pacto am-plius procrastinarem. Quare non multo post opus aggressis sum, & ita me in eo sedulo gessi, vt rem to-tam mature confecerim. Vt qui tamen vellem temporis tarditatem aliquo munere compensare, veteresmeos labores in M. Varronem retractare coepi, & accuratius, quomodo possem tibi plene morem gerere,mecum diu cogitaui: statuique tandem cunctos qui de rebus rusticis Latine scripserunt, cum antiquis«odicibus conferre, & quaecunque auxilio eorumemendaslem, libello aliquo meo explicare. Ita enimtu quid de singulis locis sentiam aperte perspicies, & alii etiam ex studio meo, quod vt a te ortum, ita et-iam tibi acceptum referri volo, fructum aliquem capient. Cognoui enim naturae tuae bonitatem, &mirifice te gaudere publicis commodis scio. Nec enim tu (quemadmodum nonnulli improbe faciunt)ea quae studiosis literarum opem ferrent abdis: sed contra, quae ingentes vtilitates praebere possunt, &egregia veterum scriptorum monumenta quae adhuc in tenebris latent, iam diu cogitas quomodo possispermilgare: & eo iam rem deduxisti, vt cito sedulitas tua, atque aliis opitulandi incredibilis cupiditas,magnos fructus paritura sit. Quaecunque igitur possent hoc meum negotium adiuuare, comparare coe-pi, magnamque librorum copiam vndique eorrogaui. Nec si quid in hac re industriae aut exercitatio-nis habeo, id cessare passus sum, sed omnibus ingenii viribus huic studio incubui, quid praestiterim,tu ipse, cui in primis placere cupio, & qui hoc propter ingenii acumen, & bonarum artium eruditionemegregie facere potes, indicabis. Quod si diutius mihi in hoc studio manere licuisset, (scis enim tu, quiomnes meas cogitationes perspectas habes, in quibus nunc literis occupatus sim, & quae multarum vigilia-rum studia animo versem) rem, vt arbitror perutilem fecissem: nec reliquis, in quo magnopere labo-rare deberent, fortasse reliquissem. Nec tamen is sum, qui socios aliquos laudis habere vnquam recusii-uerim, quos etiam laboris participes habuerim: sed aliorum semper industriam excitarim, & in quo illiingenia exercere possent ostenderim, Änonparua quoque auxilia ad reni peragendam fideliter ipsis be-nigneque suppeditarim. Quod autem exiguo hoc tempore, quod ex meis multis cotidianisque occupa-tionibus eripui, conficere potui, ad te mitto: tu, quemadmodum te facturum esse confido, si qua acuteanimaduerti, boni consules: si qua me fefellerunt, non reprehendes: sedant rei ipsius difficultati, aut in-genii mei tenuitati assignabis. Habes igitur magni illius Catonis librum de re Rustica, quantum fieri perme potuit, multis mendis inde sublatis, non paruui expurgatum. Habes treis M. Varronis de rebus iti-dem Rusticis libros, doctissimi &grauissimi auctoris, in quibus etiam valde laboraui. Cum enim illeplurima scripserit, & omnes pene Romanos homines elegantia A: multitudine scriptorum superarit,©nmiaque sere vetustate,quae (vt ipse sapienter inquit) non paucadeprauat, multa tollit, absumtasint»

& Li quoque rermii rustieajcum, qui cum paucis aliis difiectis Uiutiiatisquc de lingua Latina libris super-

e 3 "»it.