Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

XXXIX

PRAEFATI 0. XII. XIII. XIV.

aut Ita mendose & negligenter scripti sunt, vt eorum testimonium paruum pondus merito habitu-rum fuerit. Quomodo susceptum negotium administrarim, ex singulis nunc explicationibus meisapparebit.

XII.

HIERONYMI COMMELINI

PRAEFATIO.

R ei rusticae scriptores "vetustiores tum Graecos tum Latinos tibi, polite lector, simul iunctes daredecreueram. Verum hoc inceptum ob alia maioris momenti ad tempus differre coactus, non in-gratum tibi fore existimaui, si Latinos hosce (interea dum Graeci ad tres MSS. Palatinos collati,cum interpretatione Latina excudantur) praemitterem. Nudos porro hic auctores babes; sed quantumin nobis fuit, emendatislime expreflos, quibus indices tres * Fr. Sylburgius noster, qua solet diligen-tia conscriptos, addidit. Criticorum notationes in praesens consulto omisi, quod ad eas, collationeGraecorum Geoponicorum facta, non exiguum emendationum numerum accedere poffe re ipsacompe-rerim, ita vt haec mora tibi nequaquam fraudi sit futura. Vale, & no.stris laboribus faue.

* Vnum capitum ex editione Regienfi /4S2. auctorum alterum, tertium rerum & verborum .

XIII.

10. M E V R S I I

IN CATONEM PRAEFATIO.

H abes, mi lector, Catonem feuere anxieque castigatum. Vsiis funi ad eam rem exemplari vetustoexcuso Basileae anno Cia Ia xxi. qui incredibile quam fuerit bonae notae, quamtiis & la-bem adsperfam nonnunquam habuerit; sed aiebat Naso non inscite, decentiorcm faciem, in quaaliquis naeuus. Idem hic vfurpauero. Praeterea inspexi quoque editionem Coloniensem annis XV,posteriorem, quam Scriuerius meus vtendam soppeditarat r sed inspexi tantum, quia nihil fere ab illaBasiiiensi mea differebat. Commelinianam etiam Cia Ia xCV. adhibui, eam tamen peiorem depre-hendi Plantiniana, quae quinque annis istam praecellit, quam <Sc dentio exhibeo. Illud insuper moneo.Capitum singularum retinui, magis ad textus ornatum, quam necessitatem: nam vt Cato il-

las posuerit, nemo farnis credat, ego quidem nunquam; nullum earum in Basiiiensi vestigium, vtnecin Colonienfi Scriuerii, qui tamen ait reperisle in Regienfi anni da CCCC xcix. Notum autemquam soleant librarii impensis huiusmodi bonos auctores etiam cum detrimento eorum farcire, quoscilicet nauseae delicati auctoris subueniant, & o?*?" aliquanto maiorem moneant. Quod quidem au-dere illos mirum non est, habent enim, quod olim de Cn. Domitio Ahenobarbo dixit Licinius Crastus,os ferreum, cor plumbeum. Haec volebam. Quid vero praestiterim, iudica & gratiam habe, refer-que, sed, quomodo Senatui Nero respondebat, quum meruero» Vale, ct quisquis es, AETERNI-TATEM cogita!

XIV.

IVLII PONTEDERAE

IN PATAVINO GYMNASIO BOTANICES PROFESSORIS

AD CLAR. VIRVM

IACOBVM FACCIOLATVM

IN EODEM GYMNASIO DIALECTICES PROFESSOREMEPISTOLA.

Q ua hora ad te, Vir Optime, vt tibi significaram, venire statueram, quod eo tempore pltiuius ae-ris status publicas in horto exercitationes videbatur prohibiturus, discuslis subito nubibus, &patefacto coelo, in hortum, vt iis qui conuenerant, botanicarum rerum historiam traderem,,descendi. Qua propter, cum ingruentibus iam tenebris horto exceslerim, neque cras munere grauis-