Buch 
Scriptores rei rusticae veteres latini : Cato, Varro, Columella, Palladius, quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum, cum editionibus prope omnibus et mss. pluribus collati, adiectae notae virorum clariss. integrae tum editae tum ineditae et lexicon rei rusticae / curante Jo. Matthia Gesnero ...
Entstehung
JPEG-Download
 

140

M. VARRONIS LIB. I. CAP. II.

vjni fiunt. Nonne item in agro Fauentino, a quo ibi trecenariae * appellantur vites,quod iugerum trecenas amphoras reddat ? Simul aspicit me, Certe, inquit, L. y Martiuspraefectus fabrum tuus z in fundo suo Fauentiae hanc multitudinem dicebat suas redde-8 re vites. Duo in primis spectasse videntur Italici homines colendo, possentne a fructuspro impensa ac labore redire h , & vtrum saluber locus esset an non ? quorum si alter-vtrum decollat e , & nihilominus quis vult colere, mente est captus, atque d ad agnatos &gentiles est deducendus, Nemo enim sanus debet velle impensam ac sumptum facerein culturam f, si videt non posse refici: nec si potest reficere fructus; si videt eos fore,

. vt

VARIETAS LECTIONIS.

x) tricinariae P. tricen. reliqui. y) Libo I. B. R. z) tuos I, B.R. a ) poste I, B, R. b) reddere a, V.

c) decolat P. d) ac/que ad gnatos P. e) mente ins, 1 . I - G. f) cultura I. B. R*

NOTAE VARIORVM.

Columellae paullo supra citatis apparet, apud Var-ronem legendum este, a quo ibi trecenariae avellan-tur vites, quod iugerum trecenas amphoras reddat, nontricenariae tricenas. V R S I N V S. Columellalapsus per memoriam, aut incuriam confundit duotestimonia Catonis & Varronis, quae diuersa este,<& primum exprimere reditum denorum culleo-rum, alterum quindenorum, satis indicant hic moxpraecedentia verba, tum illa Plinii lib. 14 At nequis vi fiam in hoc antiquitatem arbitraretur , idem Catodenos culleos redire ex iugeribm scripsit a Nonius etiamlegit dena in voce Culleum. POPMA. Non opuselfe, vt legatur quindena , patebit legentibus no-stram adnotationem proximam.

2., 7 Trecenariae vites) Eratin omnibus tricenariae, & paullo post tricenas am-phoras. Sed animaduertit post Vrsinum etiam ma-gnus Gronou. de P. V. c.z.p. 18 ita legendum este,vt reposuimus. Interrogauerat in qua terra iu-gerum vnum denos & quinos denos culleos fert vini?De denis culleis laudauerat testimonium Catonis;De quinis denis nunc agit, qui habent amphorasnon triginta, vnde essent tricenae vel tricenariae,sed trecentas, vnde trecenae amphorae , seu vrnaesexcentenae Columellae 3,9,3, qui festinans etiamhoc de trecenariis vitibus ad Catonem retulit, quodde suo Varro adiecerat.

L, 7 Praeeectvs faervm) Se-quioribus temporibus praefectus fabrorum voca-tus est praesecias fabricenßum vide Gutherium deofficiis domus Aug. 3,1a. SCHOETTG.

2 , 8 Q_V ORVM SI ALTERVM DE-COLLAT) Immo decolat. Vox haec propriecolo couuenit, per quod vinum diffusum defaeca-batur, vnde dictum colum vinarium-. & hinc su-mitur pro perit, inanis redditur, apud Plautum:decolat spes. Aliud est decollat, nam vox significatteste Nonio, de collo deponere, & sub Impp. caput a Hipraecidere. CVP E R V S. Eadem est mens doctiflimiBrenckmanni, quum Codex Politiani habeat de-colat. Aliter tamen Scaliger in Scaligeranis pri-mis p. 91. Decollare significat excidere, tanquamonus, quod succollatum est, & postea excutiture collo. Schoettg. Decolandi verbum

omnem forte autoritatem hodie debet summo vi-ro I F. Gronouio, qui ad Liu. 27,17 magno stu-dio docuit, decolare esse defluere, quasi per colum& paullatim euanescere. Neque tamen probaripotuit ea sententia vel ipsi Vostio, (vt de antiquio-ribus Triumuiris, Tumebo 29,22, Scaligero, Ca-saubono nihil dicamus ) qui in etymologico a colloderiuat, alterius rationis, tacito licet auctore fa-cta mentione ; vel Martinio in glossario, vel deni-ue G.H. Vrsino, qui obss. philol. c. 9 p. 137 seq.edita opera contra Gronouium disputat, decolla-re esse oppositum rS succollare, & de crumena pro-prie dici, a collo suspensa, cum ea aufertur. No-strum non est, tantas componere lites: sed illudmodo monemus, reuocandam hic esse in memo-riam obseruationem Festi & aliorum de littera lgeminari non solita : vt adeo nihil iuuat Gronouia-nam sententiam, si decolare semel iterumque vno/scriptum in bonis etiam libris Plauti aut Varronisreperiatur. Sed illi 'aduersantur omnia exemplabona, quae litteram eam geminant.

2,8 Ad agnatos et gentiles)Respexit ad legem XII tabularum, Si q_v 1 sFVRIOSVS SIET, AGNATORVMGENTILIVM <^V e ENDO EO P E-<^V N I A Q_V E E I V S POTESTASESTOD. Vrsinvs. Eadem habet Colu-mella 1,3,1 & Iuuenalis Sät. [Hör. 2S.3,218] huicadimat ius Praetor & adsanos abeat tutela propinquos.

Schoettg.

a,8 Nec si potest reficere)Locus mihi obscurus; putabam scribi debere:Nec fic potest-, i, e. licet quis in id incumbat, vtreficere fructus velit, non tamen id facere potest,si videt eos a pestilentia perire; id quod respicitlocos inlalubres: ita pejiilens ager opponitur sa-lubri apud Varr. 1,3 & Cicer. Orat, in Kull. Aget-propter sterilitatem incultus , propter pestilentiam va-stus ait que desertus. C V P E R V s. Puto idem di-cere Varronem, quod Attilius Regulus solebatapud Plinium 18, $ s. 6 Neque foecundijstmis locis in-salubrem agrum parandum, neque effoetis saluberri-mum. add. C.i,4,2 Illud cos ante fore est pleo-nasticum. Vid. Index in Pleonasmus.

r,9 Nam