Buch 
Sylloge iuris ecclesiastici publici, universalis et particularis Germaniae, publicae disputationi exposita / praeside P. Philiberto Obernetter ... defendentibus PP. Donatus Hoz, et Guilielmo Holl ... die xxii. Augusti MDCCLXXIV ...
Entstehung
JPEG-Download
 

2Z

LXVIII. Chorepiscopi , quorum mentio pariter Sarculo IV. jam oc-currit, erant antiquitus Vicarii Episcoporum rurales: nam praeerant Ec-clesiis ruralibus, earumque Presbyteris; curam gerebant pauperum in vicisdegentium; Formatas seu Pacificas communionis literas in longinquasterras profecturis dabant. Quamquam vi muneris fui sacro EpiscopatusOrdine insigniti non essent; contigit tamen nonnunquam , ut veri Epi-scopi vacantes ad Chor episcopatum assumerentur, queis ex permissu Episcopicivitatis Clericos ordinare licebat. Eline recte dixeris, neque nullos, ne-que omnes Chorepiscopos fuisse veros Episcopos. Polt Saeculum IX. paula-tim abrogati sunt, eo quod vel Episcopis civitatum arrogantia sua gravesacciderent, vel vicario subsidio eorundem in sacris functionibus negli-gentiam foverent. In illorum locum successere Archipresbifteri seu Decanirurales , quorum auctoritas pro diversitate Dioecesium diversa est.

LXIX. Vicarii Episcoporum in Pontificalibus , quos Sufiraganeos vul-go vocant, sunt Epilcopi Pitulares , (A. 6s.) quos jam inde a Saecu-lo XIIr. Episcopi, praesertim ii, quorum Dioeceses latius patent, adopta-re consueverunt, ut suas in functionibus Pontificalibus vices obeant.

LXX. Archidiaconi , quos Saeculo IV. jam extitisse legas, erant Vi-carii Episcoporum in exercendis quibusdam actibus externa jurisdictionissacra , ad quos primo delegatam , deinde lapsu temporis ordinariam quo-que potestatem nacti lunt, licet subordinatam Episcopo , ad quem appel-lationi locus erat. Sed cum paulatim dignitate sua tumidi fimbrias luasnon sine incommodis Episcoporum plus justo dilatarent, circa finem Sar-culi XII. de potestate eorum diminuenda coeptum est cogitari. Quarehodie alibi nullos ; alibi sola honoris praerogativa ; alibi auctoritate pluri-mum accisa praeditos Archidiaconos reperias.

LXXI. Quos hodie Vicarios generales Episcoporum in Spiritualibusnominamus, in locum Archidiaconorum assum ti fu ut. Eorum potestasvi mandati generalis , quo instructi ab Episcopo suo sunt, per totam Dioe-cesin se extendit ad omnia jurisdictionis Episcopalis jura, quae vel ex sa-cris Canonibus , vel ex consuetudine non constat esse Episcopo specialiterreservata. Atque haec generalis ipsorum jurisdictio Ordinaria hodie est,eademque eum jurisdictione Episcopi : ut pro in a sententia Vicarii Gene-ralis non ad Episcopum, sed ad immediatum Epilcopi Superiorem sit ap-pellandum.

EXXII. Officiales iidem sunt, qui Vicarii. Generales. In multis ta-men Dicecesibus Generalis administratio jurisdictionis Episcopalis inter Vi-

cari-

Chorepi-

scopi.

Decani

rurales.

Suffra-

ganei.

Archidia-

coni.

Ficarii

generales.

Officiales.