Buch 
Selecta Patrum Societatis Jesu Carmina
JPEG-Download
 

14 Heroica.

Neu tantum moerere velis, quas causa serenosFaedarit vultus, animumque absorbeat aestu,Nota mihi: Meneincoepto desistere victum?Nec posse unius transfigere pectus Ephebi ?

Qui quondam in silvis, interque horrentia clau-stra

Nestoreis illusi annis, in canaque mentaSilvicolum . . . sed enim, modo fidae dicta pa-renti»,

Nate velis audire, viam qua denique vincas,Ostendam, Puerum telis, ne nescius erres,Incassumque iterum pugnes, incessere noli.Namque illum intacti servatrix Diva pudoris,(Heu caput invisum Veneri! qua proeliamecumVi gerat, & quoties nos fregerit improba, nosti)Haec igitur, vitae primas ubi venit in auras,Exceptum gremio fovit, mentitaque vultumNutricis, falsasque ostentans vertice vittas,Multa manu miscet, Puerique potentibus undisMembra lavans ullis fecit non pervia telis.Ergo illum immiffis frustra aggressure sagittisDiversa grassare via: sepono pharetram,Spiculaque illa, puer: non omnes omnia vincunt,Insidiisque alios aliis captemus oportet,

Si nos digna manet sperata? gloria palmee.

Ergo age deposita pharetra paulisper, & arcuOpportuna magis cape retia (retia coramExplicat, ostentatque leves imitantia nubes)Eque meis, addit, (noli sprevisse) capillisE acta vides: feci ipsa manu, longique laborisTaedia sustinui: nec p cenitet: utere laetus

Ma-