Buch 
Selecta Patrum Societatis Jesu Carmina
JPEG-Download
 

20

Heroica.

Et rigidum inducis laeta in spectacula Martem:Mox quoque cum fines Morinos, &Nervia justoMoenia Marte petes, fortemque urgebis Iberum;Sic bellum tibi ludus erit, facilesque sequetur,Quo tuleris te cumque, comes victoria nutus.

Audiit ex. alto Pyrenes vertice, scitosLudentum strepitus, pompamque Hispania vidit*.Destxisque oculis mirata, tot horrida pilisAgmina, tot cristas galeis fluitare comantes,Tot rutilis phaleras vestesque nitere lapillis,Tot laetos in equis juvenes: Et luditur, inquit-,

, Haec sibi depositis Gallus facit otia curis.Luditur, at magnos parient haec otia motus;Nec vanum, ludi pars magna, fatebere ludum.Saepe manu virtus, quid Gallica posset & armis,Te Justus, Justique parens ter maximus olimHenricus, docuere: tamen licet hactenus aequoTe non Marte parem clades non una probasset*Jam dudum instantem potuisti avertere casum,Consilio melior. Lodoico scilicet uniLaus fuit haec servanda, & magnis debita fatis,Concilioque manuque tuos contundere fastus.

Nec mora, jam litui, jam rauco tympana pulsuinsonuere: volat spe fervidus, arvaque GallusFlandrica,&Hannonias ruit improvisus in arces,Jamque adeo ingenti fremere tmdique visa tu-multu

Belgica, jam patrii circum rugire leones,Arrectisque horrere jubis: simul alta fragoreMisceri nemora, & tristes ululare cavernae,Flandrigenumque procul Scaldis regnator aqua-rum In