Buch 
Selecta Patrum Societatis Jesu Carmina
JPEG-Download
 

Heroica.

41

PARAPHRASIS

DE TRANQUILLITATE VIT/E.

EX EODEM*

I te rudes animae, cultuque assueta profanosurba, procul Musis invisum absistite vulgus.Vos quibus & Vates, & vatum carmina cordi,Vos pueri dociles, vos ingcnuaequc puelis,

Ore favete: novo vates nova carmine canto,Non pueris usquam, non usquam audita puellis.

Sit regum in populos, terrafq; timenda potestasiEquoraque ; extremum perrumpant classibusorbem,

Et ferro domitas populentur & ignibus urbes:Est tamen in reges, est formidabile coeloImperium Jovis.Ille altos,fera monstra, Gigantes-,Centimanum genus: ille Gygen, sievumque Ty-phoea,

Enceladumque,Mimamque solo ruit; atque re-vulsis

Montibus aggestos disjecit fulmine montes;

Ille supercilii solo movet omnia nutu,

Et varias hominum certo regit ordine sortes.

Hinc vir siepe viro sulcis arbusta reponitEatius: hinc magnae vincunt huic horrea messes:Huic labor, & vacui spes irrita deperit anni.Clarior hic fqctis & belli nobilis arteAnnua solemnis poscit suffragia campi:

Fama hic, & studiis melior contendit, & aequisMoribus:Hunc patrum favor,aut quaesita juventae

C s Grq?