LZA Iambi.
Prudentia ipsatn texit atque Castitas.
At delectatus Jupiter spectaculo, .
Postquam osculis & voce molli blandiensDiu ambo demulsisset, illis nectareCondita multo projicit tragemata;
Eheu! funesti materiam certaminis.
In praedam toto nam projecti corpore,
Cüm legere festinarent, & cupida sibiQuae legerant uterque, praeriperent manu.
Ad arma ventum est. Et prior DementiaAcu, parantem tela, crinali occupatFratrem, atque ocellos ictu geminato effodit.Fit clamor ingens: Aula luctu personat:
Sibi moesta crines & genas laniat Venus;Natique in ore fixa, & orbes lacrimisLavans cruentos, vulnera tepido halitu,
Et dulcibus curare tentat basiis.
Frustra: medelam grave non admittit malum;Nec ipse qui equam Phoebus herbis proficit.
Mente autem consternata, quodque fecerat,Potuisse fieri misera vix credens foror,
Meritas parabat ultro poenas solvere.Rubramque fratris sanguine rotans cuspidem,Suos in oculos vindice vertebat manu.
Stitit furentis impetum Deum parens:
Et ista ferves, inquit, fratri lumina,
Cui esse posthac jubeo te vise ducem,
Fidd regentem dextera incertos gradus.
Paret Tonantis imperio Dementia:
Caecumque ducit ipsa ductore indigens.
Haec nos, Menagi, Fabula venusti monet,Amantes esse proximos amentibus. PA-