Buch 
Selecta Patrum Societatis Jesu Carmina
JPEG-Download
 

152

Lyrica.

Absiste tandem deterioribus,Longamque Romae tetraeteridaJam computa exactam: citato.Dum loquimur, fugit hora curru.Compone curas: atque aliquid tibiNescire, nullum crede nefas. DeusMortale circumscripsit arctisIngenium, vetuitque mentemCircum vagantem excurrere lineis»Nec si ora tingat lucida decolorFuligo Aquinas, & laboreSocratico vigiles lucernae:

Si mite quidquid Tibur, & annuasSpoletum olivae miserit, ebibas,Dirum piis facturus omen

Matribus, aut pueris timoremPallore docto,- non tamen omniaScies: relinques plura nepotibusQumrenda feris, quae sub altaNocte latent, aliquando claramVisura lucem. Nam Deus arbiterOcculta rerum non simul extulit:Quaedam ille promit, quae latebant;Quaedam iterum tenebris recondit»

ERE-