Buch 
Selecta Patrum Societatis Jesu Carmina
JPEG-Download
 

Lyrica.

IZ3

Seu fraudulento Nympha ridens urceo(fDicas parentem Aquarii,

Qui vecta ab Arcto frigora A Jani nivesUrna capace diruit)

Effundat imbres: rore seu modestiusMusas Caballino pluantSeu dente Tygris, ungue terribilis LeoJaculetur iratas aquas.

Seu fraude caeca pedibus impulso graduDolosus erumpat latex;

Aut hinc & inde latera cingentes aqua;

Nihil amentes opprimant,

Vultu supino dum columnis defluamPer anulos spectant aquam»

Nam mille furtis, mille technarum modis,

Mille unda servit fraudibus.

At quidquid illa est pompa, quanta quanta fit,Quse te stupentem distinet;

Fraus,ventus, unda est: venti & undas pars minor,Servata fraudi major est.

Naturae & artis par quoque ingenium vides,Similefque, li sapis, dolosNam pompa rerum, nuda honorum nomina,

Et bracteata vanitasTectorio felicitatis nomine,

Fraus, ventus, unda est: sed tamenFraudis facultas major: haec spectaculoFallit volentes ludicro;

H$c scenam adornat, atque siparium movet,Agitque vitie fabulam.