*73
VII. Lusus icuncularum.
Alh, Sed putarem, non sine punctionibustantum granorum acutorum copiam in ore eoscontinere posse.
Paed. Quod ne fiat, prospectum est.Ambae hae vesicae tenaci intus pituita suntobductae tumque aristae eo minus pungunt.
TSg. Quomodo autem ex hisce vesicisdepromunt? adeo refertis — excutere vixfiet.
Pded. Exprimunt. Unguiculis scilicet an-terioribus malas sibi (maxillas) demulcent, itaquidem, ut grana successive quasi elabantur.Quo facto, tum demum frumentum tribulare(exterere e spicis) coeperunt: ita scilicet, utnullis ad tribulandum tribulis opus sit iis.Tribulant nempe pedum ope, proculcando sci-licet & concutiendo tam diu spicas, donec adunum omnia excussa sint grana. Stramine au-tem pro subtegmine (culcitra: stragula) utun-tur, cui indormiunt.
Ek. Qui unquam cogitare potuissem,tot tantasque artes (artificia) animal illudcallere.
Paed. Superest alia insuper ars, a rusticiscerte laudanda, etsi alia omnia criceti artificiavel maxime oderint
Be. Quamnam igitur?
Pded. Hieme propinqua, crlcetus ad alte-rum latus recumbens se ipsum quasi implicat}unguiculis anterioribus supra caput & posterio-ribus supra rostrum (labeam) positis, claudens-que tum oculos, obdormiscit. Toto post tem-pore quasi mortuus hic jacet; vix ac ne vi»