Buch 
Petri Ballerinii presbyteri Veronensis De vi ac ratione primatus Romanorum pontificum et de ipsorum infallibilitate in definiendis controversiis fidei liber singularis ...
JPEG-Download
 

Romanorum Pontificum. Cap. IX. 39

taii svce Ecdesce sit congruentior. Sancti quidem Patres con-stanti Ecclesiae traditione ita unitatem S. Petro creditam prae-dicant, ut apta & necessaria ad id potestate eumdem prae-ditum innuant, vel praesumant, ut mox videbimus, ac plu-ribus liquebit ex testimoniis afferendis cap. 13.

2. Haec autem idonea unitatis catholicae compingendaeatque custodiendae potestas, non meram unitatis repraesen-tandae facultatem, sed ejus formandae & continendae vimplane coactivam , jurisdictionis propriam efflagitat. Quodea de causa distincte monitum volo., ne quem fortassis fallant,vel moveant quaedam aliquorum Patrum sententiae, in qui-bus unitatis repraesentandae officium seu munus S. Petro obprimatum tribuitur. Ea autem vis coactiva ex constitutis ca-pite praecedenti manifestissime colligi potest. Si enim unumcaput ad schismata impedienda unitatemque Ecclesiae servan-dam necessarium fuit, & eo quidem consilio Petrus a Chri-sto caput Ecclesiae constitutus est, ut unitatem eamdem cu-stodiret & vindicaret, quod praecedenti capite ex traditione,ipsis etiam adversariis latentibus, demonstravimus; vimproculdubio cogendi ad unitatem obtinere debuit: sola et-enim unitatis figura atque repraesentatione schismata tollivel impediri non possunt. Prseterquam quod si sola unita-tis repraesentatio absque coactivo jure Petri primatum con-stitueret; primatus meri ordinis & honoris inde oriretur,quem nemo catholicorum admittit. Equidem Marcus An-tonius de Dominis cum suis asseclis tantum, qui primatumjurisdictionis excludunt, hanc vim coactivam, quae jurisdi-ctioni necessaria a catholicis adstruitur, infitiatus libro pri-mo de Republica Eccles. cap. 1, n. i., meram vim unitatis& Ecclesiae repraesentativam in Petro consequenter agnovitcap. 7. n. 8. Catholicos autem secus tradere fatetur, quicum veram jurisdictionem in summo Pontifice admittant, vimcoactivam jurisdictionis nomine intelligunt & admittunt:Quia in eo requirunt , inquit c. 1. n. 1. veram jurisdictionem,hoc vim coaCtivam. Hinc penes nos catholicos ilia Au-gustini & aliorum Patrum testimonia, in quibus S. Petrus,cum ob primatum claves regni coelorum accepit, unitatemrepraesentasse traditur, non perinde accipienda sunt, ac flille ratione primatus merum fuerit signum unitatem, seuunam Ecclesiam catholicam repraesentans, quod in eo prae-ter ceteros Apostolos positum fuerit (sic enim ille meri ho-noris