86 ^ De vi ac ratione Primatus
& primario exigebat, ut Apostoli possent quidem omnia, quaepoterat S. Petrus, sed salva semper cum eo unitate com-munionis & fidei, cujus ipse centrum suerat a Christo con-stitutus, idque ita ut non solum ipsi in futurorum tempo-rum normam utramque unitatem praeferrent & custodirentcum eodem S. Petro, verum etiam ecclesias toto orbe aedi-ficandas de eadem unitate cum Petro & successoribus ejusservanda instruerent. Vide quae in hanc rem de unitate po-tissimum fidei animadvertimus num. 49. & in subjecta adno-tatione. Verba igitur Evangelici textus : Et tibi dabo claves^&c. hanc jurisdictionem primatus propriam includunt, quaenecessaria Petro erat, ut omnes non solum ad communio-nis , sed praesertim ad fidei ejusdem unitatem cogeret. Hincjure Beda in eadem Matthaei verba scripsit: Ideo B. Petrus,qui Christum vera fide confessus , vero est amore [equutus , specia-liter claves regni ccslorum, & principatum judiciaria! potestatisacceiit , ut omnes per orbem credentes intelligant, quia quicum-qve AB UNITATE FIDEI, VEL SOCIETATE IDL 1 US quolibet modofemet ipsos segregant, tales nec vinculis pec-catorum absolvi, nec januam possint regni ccelestis ingredi . Quid-quid autem jure primatus verum est de Petro, de succes-soribus pariter ejus dicendum est, qui eodem primatus jurein unitatis bonum potiuntur.
§. Is.
Habert park. 2. de HierarcliiaEc-clcliastica c. 5./.s-qusCt. 2. Ut,servetur Eeelefi/e unitas & pri-matus fimmi Pontificis, fatis est,quod Christus Apostolos. & eorumfitctefibres ( Episcopos ) institueritcum Jubord natimie , idos ad Pe-
irum, istos ad Summum Ponti-ficem Petri JiicctQorem. Et postpauca : Potestas clavium stata estEcclesia, hoc est Pontifici & Epi-scopis , b his quidem cum jubordinatione ad Pontificem Petrifitccfstbrem .