88 De vi ac ratione Primatus
tum statuendum pertinere dubitari non potest: ac propter-ea hocce Evangelicum testimonium ad primatus jura sta-tuenda Patres aeque & simui etiam asserunt & inculcant, acillud antecedenti paragrapho memoratum de petra , supraquam Ecclesia aedificata est,
55. Unitatem vero fidei quatenus hic quoque textusrespiciat, ejus explicatio ostendet. Primo Christus cum o-mnibus loquens, omnium periculum ac tentationem expo-suit , uti monuimus. Hoc autem periculum, ac tentationemomnium fuisse circa fidem ex eo colligitur, quod in ejustentationis periculique remedium se pro fide Petri rogasseChristus testatur: praster propositum enim fuisset rogarepro fide, nisi de fidei periculis ac tentationibus ageretur.Hinc etiam quod Petro praecipitur, ut in hisce tentationi-bus atque periculis a daemone injectis fratres confirmet; idofficii ad fidem item referri indicatur, Petroque praeceptumfuisse intelligitur, ut fratres, si quae tentatio aut distensiocirca fidem irrepat, confirmet in fide, ne aliorsum distra-hantur; quod fidei unitatem in fratribus ac in tota Eccle-sia tuendam Petro ut primati concreditam atque commistamdeclarat. Si vero unitas fidei a Petro vindicanda & custo-dienda ratione primatus non fine coactivo jure commissadici debet ex cap. y. proculdubio vis cogendi ad hanc fideiunitatem Petro tributa dicenda est: adeo ut, quando ipsehuic officio satisfacturus in insurgentibus dissensionibus cir-ca fidem, quaenam lit vera fides edocens, fratres confir-mare studeat in side; ipsi in eam dem fidem & unitatemfidei eodem Christi praecepto adigantur. Frustra enim prae-ceptum fuisset Petro, ut ex officio primatus fratres con-firmaret in fide, nisi ipsi ad hanc unitatem fidei eodem prae-cepto obligarentur.
56. Nunc istud Evangelicum testimonium cum praece-denti , Tu es Petrus &e. conferre placet, ut quam praeclare inunitatis scopum conspirent & congruant, palam fiat, inprimo' testimonio Christus Perto primatum promittens, fi-dem ipsius petram futuram receperat, in qua totius Ec-clesiae fides & unitas fidei tute consisteret; & ita tute con-sisteret, ut portae inferi adversus ipsam petram & fidemnon praevalerent, & sic non praevalerent adversus Eccle-siam , quae tali fundamento incumbit: fi enim praevalerepossent adversus fundamentum, pollent etiam praevalere ad-
ver-