Buch 
Petri Ballerinii presbyteri Veronensis De vi ac ratione primatus Romanorum pontificum et de ipsorum infallibilitate in definiendis controversiis fidei liber singularis ...
JPEG-Download
 

r--i

94 De vi ac ratione Primatus

gilia festi S. Petri ait: Prius agnos , deinde oves ei commisit ,quia non solum pastorem, sed pastorem pastorum eum constituit.Pascit igitur Petrus agnos , pascit & oves ; pascit filios , pascit& matres: regit & subditos, & prcetatos. Omnium igitur pa-.störest, quia praeter agnos & oves in Ecclesia nihil est. Quamsententiam excepit etiam Bossuetus in Meditationibus super E-vangelium die 70. & in sermone habito ad Cleri GallicaniComitia an. 1681. ubi etiam observat , eos » qui pastoressunt relate ad populum, relate ad Petrum oves esse. Hinc pa-Lib. 3. fcstor pastorum omnium Romanus Pontifex dicitur a S.Bernardo,Conjici. c.B t alii pastores particularium gregum. Vide quoque S. Epipha-nium haeres. 75, in Aerio, & Reformatorium in Concilio Con-stanzen si c. 6.

61 Haec autem praerogativa supra omnes agnos & pa-stores ipsos uni summo pastori Petro ac successoribus ejus tri-buta fuit a Christo in bonum unitatis, in quam cum omneprimatus jus ipsis collatum vidimus, vis utique cogendae uni-tatis negari eisdem nequit, qua cum ipsis cohaerere debet u-niversus, Christi grex. In quo profecto grege cum inferio-res quoque pastores tamquam Petri oves ex Bossueti loquu-tione contineantur ; ipsi pariter suis cum gregibus in unitatePetri summi pastoris ac successorum ipsius debent consistere,ut sint ejus ovilis, quod Christus sub eodem uno pastorem um instituit. Non alia de causa quaevis ecclesia unum ovi-le est, nisi quia est pastori suo grex adhaerens,, ut ex Cyria-no diximus cap. 11. n. 2. Nec ex pluribus particularibus ec-clesiis, seu ovilibus unum conflatur, nisi quia omnes greges& pastores omnes veluti oves & agni S. Petro summo pasto-ri ejusque successoribus in unitate adhaerescunt.

62 Ad id autem non sufficit sola caritatis & commu-nionis unitas. Unitatem praesertim doctrinae seu fidei omni-no requiri vel ex eo patet, quod summus ille unus pastoruni ovili praefectus ea conditione fuit, ut unus omnes pasce-ret expresso Christi mandato : Pasce agnos meos, pasce ovesmeas ( & jure, nam pastor a pascendo appellatur ) : pascuntvero Dominicum gregem pastores Christi potissimum doctri-

4 - ^na fidei; unde Bernardus: Evangelizare , inquit, pascere est.

'" bn -*i * Igitur in id praesertim summus pastor constitutus fuit S. Pe-trus, ac successores, ut omnes agni ovesque fidei doctrinaab iisdem pascantur : idque cum ad unitatem ovilis, seu Ec-clesiae sit a Christo institutum, quae sine unitate sidei una es-

le