Buch 
Petri Ballerinii presbyteri Veronensis De vi ac ratione primatus Romanorum pontificum et de ipsorum infallibilitate in definiendis controversiis fidei liber singularis ...
JPEG-Download
 

y6 De VI AC RATIONE PRIMATUS

matus ipse praecipui & personalis juris destruatur* Vide, quodemum recident, si quae contra hactenus constituta opponen-tur. Favebitur hac via procul dubio haereticis atque schisma-ticis , qui si semel evincant, Evangelica de Petro testimoniaad primatum ejus praecipui juris adstruendum nihil conferre,nihil erit reliquum quod aliunde ipsis invicte objiciatur : fa-cile enim eludent atque elident ipsa traditionis monumenta,quae Petri primatum iisdem testimoniis innixum inculcant.Id ego hoc loco repeto, nam adversarii, quos probe catho-licos novi, intelligant velim, quanta de re hoc capite egeri-mus, cum unitatis ac fidei centrum in Petri sede ratione pri-matus situm ex iisdem Evangelicis testimoniis collegimus,quantumque intersit, ipsos quoque aequas eorumdem inter-pretationi acquiescentes idipsum fateri. Sed age jam. transea-mus ad traditionem Patrum, quae cum genuini Scripturarumsensus sit fidissima interpres, si eam dem unitatis cum Roma-na sede, seu Romanis Pontificibus successoribus 8. Petri ne*cesiitatem, non in caritate & comunione tantum, sed prae-sertim in side palam prodiderit, nihil erit, quod de inter-pretatione ac sensu Evangelicorum testimoniorum hactenus anobis explicato quispiam addubitet.

CAPUT XIII.

PROPOSITIO DECIMATERTI A,

Eadem necessitas unitatis communionis & prafertim fi-dei omnium Chriftianorum cum S. Petri sede , Ö*succe'fforibus ejus Romanis Pontificibus traditione Pa-trum luculenter ßatuitur.

ucuti sacrae Scripturae textus, quos antecedenti capite- consideravimus» S. Petrum primum Romanum Ponti-ficem catholicae unitatis centrum statuunt, quocum om-nes Christiani uniti esse debent non solam communione, verumetiam in fide; ita traditionis testimonia , quas in ejusdem u-nitatis necessitatem hoc capite proponentur, ad Petri lucces-sores Romanos Pontifices potissimum pertinent. Quod si nonpauca pro ipsis Romanis Antistitibus Romanam Petri sedem,

cathe-