io4 De vi ac ratione Primatus
tim hac in re maximi faciendum monet» quod etsi Occiden-tis Episcopus fuerit, Orientalis tamen origine fuit, omnium-que Orientis ecclesiarum traditionem adnbs attulit, litterisquetransmisit, fcripfitque( ut addit Petrus de Marea ) quodomnes sentiebant . Notatu quoque dignum est testimonium Ja-cobi Nicolai Colbert Archiepiscopi Rothomagensis in Instru-ctione pastorali ad parochos suae diaecesis data die 5. Julii an-.1699. quae legitur in editione Synodorum Rothomagensmmpart. 2. pag. 200. Haec ad verbum Latine reddita profero:S. Irenceus seque urget haereticos argumento traditionis ; & ad co-gnoscendum, quid Afoßoli docuerint, remittit ad doctrinam jso-flolicarum ecclesiarum, ac praesertim ad illam ecclesrce Romam,ad quam affirmat omnes fideles debere in unitate adhaerere ob ftmauStoritatem principalem . Haec ex Gallis , nec non ex haereti-cis & schismaticis ipsis proferre libuit, ne quis Irenaeum inmeum systema a me violenter distortum suspicetur : sedeos potius , quicumque aliam interpretationem afferendamputarint, aliorsum omnino a sensu obvio distrahere ejusverba omnes intelligant , Mirum enimvero accidere debet,inveniri quempiam potuisse, qui verbum convenire accipien-dum crediderit de eo concursu, quo e toto Romano Im-perio variis de causis Romam tamquam ad Imperii caputquamplurimi confluebant. Quid enim hoc ad rem, de quaIrenaeus ibidem agit ? Num ex Romanae ecclesiae fide ac tra-ditione haereticos confundi ( quod sibi probandum idem San-ctus proposuerat ) eo argumento convincitur , quia omnesex universis Romanis provinciis in urbem concurrere ne-eeffe est ? Ridiculum & impertinent id fuisset. At si de ne-ceffitate conveniendi in fide cum Romana ecclesia illud ver-bum sumatur, ut& praemista, & sequentia contextus verbaad fidem pertinent ; argumentatio legitima est, optimequeomnia cohaerent. Confer, si libet,, laudatum Irenaei edita-rem P. Massuetum in praefatione art. 4. n. 32, ubi hanc diftortam. interpretationem pluribus explodit