Buch 
Iansenisticarum controversiarum ex doctrina S. Augustini retractatio / auctore Martino Gerberto ... abbate ...
Entstehung
JPEG-Download
 

IX

P R L F A T I O.

ita ut nulla Dei esset i usta reprehensio ,etiamsi nullus inde liberaretur. cc Jn En-chiridio c. XXVI!. ad apostolum provo-cans dicentem Rom. IX. i8- : Ergo cuiusvult miseretur, et quem vult indurat , Miseretur scilicet, prosequitur, magnabonitate, obdurat nulla iniquitate : ut necliberatus de luis meritis glorietur, necdamnatus nisi de suis meritis conqueratur.Sola enim gratia redemtos discernit a per-ditis, quos in unam perditionis concreve-rat massam ab origine ducta causa com-munis. Utroque vero, quos hic retuli-mus , loco, eodem modo tandem cumeodem apostolo, ut infinitis aliis respon-det. Absit , ait hic, ut pudeat nos hocrespondere , quod respondisse videmus apos-tolum : O homo, tu quis es, qui respon-deas Deo ? etc. Inscrutabilia divina indi-cia adorat, non temere arcana Dei scruta-tus judicia. Sic Julianum incessens Pela-gianum mysterium hoc cum ceteris eli-dentem lib. IV. c. 8. 3 , Si hoc, inquit,profundius esse perspicis, quam ut abs tevaleat inveniri: utrumque utrique nostrumprofundum sit, cur et in maioribus et inminoribus Deus velit alteri et nolit alterisubvenire; dum tamen certum est et im-mobile teneamus, non esse iniquitatem