8
S. AVGVSTINI
et varios errores hareticorum , cum omnes ex iisdemscripturis falsas atque fallaces opiniones suas conenturdefendere. Nec ipse diffitetur S. Augustinusse aliquamdiu haud abfuisse ab errore Semipela-gianorum. Meminit etiam in libris retractatio-num , atque ita occasio tulit, ut olim contraManichaeos scribens, cum illi omnia fato autbono aut malo detulissent, liberum arbitriumextolleret. Testatur nihilominus, *) quamvis etin his libris, qui non contra illos omnino ( Felagia-nos ) quippe qui nondum erant, sed contra Manicha-os conscripti sunt de libero arbitrio , non omni modode ista gratia reticuimus, quam nefanda impietateconantur auferre. Vicissim vero S. Doctor sic vir-tutem gratiae Christi extollit, ut nequaquam li-berum tollat arbitrium , tantum, ne homo seefferat, cavet. Quod dum ex instituto facit inlibro de libero arbitria et gratia, postquam libe-rum arbitrium ex scripturis asseruisset; f) Sedmetuendum est, prosequitur, ne ista omnia divinatestimonia et quacunque alia sunt , qua sine dubitatio-ne sunt plurima, in defensione liberi arbitrii sic intelli-gantur , ut ad vitam piam et bonam conversationem ,cui merces ater na debetur, adiutorio et gratia Dei la-cus non relinquatur: et audeat miser homo, quandobene vivit, et bene operatur, vel potius bene vivereet bene operari sibi videtur, in feipso non in DominoLib. L Rttretct. e. si. f) Cap, 4,